{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 405.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 405.1-4","ref":"405.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/405.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/405.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/405.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Imperfecta autem exanguiaque sine alimento ad tempus viuere; sic animalcula quaedam per hiemem in latibulis degunt, & planta per hiemem non alitur, satis est si seipsam viuificet: Tenellus ergo embryo totusque exanguis viuit primis diebus, non alitur tamen; quia nutritionis nulla necessitas, nullus quippe partium exhaustus. Superest nunc vt nostram de ordine conformationis partium sententiam breui & dilucida ora tione aperiamus, quae, vt tyrunculis clarior illustriorque euadat, hi prius adhibendi sunt diorismi. Partium alias esse foetus proprias, quibus toto vitae tempore vtitur; alias foetui tantum, quamdiu in vtero continetur, inseruire; cuiusmodi sunt tegmina illa coriacea, membranulae foetum inuoluentes. Rursum hoc annotandum, partes alias esse spermaticas, ex seminis crassamento genitas, alias carnosas, quarum ortus immediatè sanguini acceptus referendus. Et harum tria esse genera, vt triplex est carnis genus. Aut enim caro est viscerum, παρέγχυμὰ dicunt, aut caro musculorum, propriè & absolutè σὰρξ, dicitur Hippocrati, aut peculiaris cuiuslibet partis caro, quae proprium nomen non sortitur. His ita constitu tis, membranas, amnion, & chorion, primas omnium efformari existimamus, quia his, velut sepimentis, obuallanda erat seminis interior nobiliorque pars, vt sequenti exercitatione fusiùs demonstrabitur. His tunicis efformatis, spermaticarum omnium partium rudimenta, & prima stamina simul & semel delineari volumus; quia eadem est materia iam à calore disposita, & alterata, idem artifex, spiritus quippe per totam seminis molem diffusus, eadem caussa finalis, id est, singularum partium vsus: cum enim in prima delineatione, nec he patis nutritione, nec cordis influxu, pulsationemque, nec cerebri sensu indigeat foetus; sed suo se calore foueat, cur hanc prius, illam posterius formari existimabimus? Si dum puris coctionem aggreditur natura, totam materiam ad aequalitatem simul perducit, & in omnes materiae partes pariter aequaliterque sese insinuat, cur in prima hac spermaticarum partium delineatione, singularum partium, quarum ideam in se continet formatrix illa facultas, descriptionem simul & semel non inchoabit? Haec mea non est, sed venerandi Senis I. De diaeta, & libro De locis in hom. sententia. διακρίνεται δὲ (inquit I. De diaeta) τὰ μέλεω ἅμα πάντα καὶ αὕξεται, καὶ οὔτε πρότερον, οὐδὲν ἕτερον ἑτέρου, οὔτʼ ὑστερον, τάδε μείζω φύσει πρότερα φαίνεται τῶν ἐλασσόνων, οὐδὲν πρότερα γινόμενα.","prev":{"citation":"Historia anatomica 404.5-8","label":"404.5 to 404.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/404.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/404.5"},"next":{"citation":"Historia anatomica 405.5-7","label":"405.5 to 405.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/405.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/405.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}