{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 406.5-7","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 406.5-7","ref":"406.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/406.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/406.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/406.5.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Auctoritas Hippocratis, sententiae nostrae non aduersatur: similitudine tantùm & exemplo rem alioqui obscuram illustrat, quasi diceret: Quemadmodum panis, crusta quadam, ita foetus, pellicula circundatur: modum autem generationis similem esse nusquam affirmat. Quod aiunt, semen partium tantùm, à quibus manat, ideam in se continere, membranas autem has nec in patre, nec in matre actu esse. Dico formatricis facultatis tantas esse vires, tamque diuinas, vt eas de semine in semen diffundat. Si ergo auorum notae in nepotibus saepe elucescunt post plures affinitatis gradus; cur non vim eam, quam alias habuit ipse parens, dum esset tenellus, semini imprimet vis formatrix? Addo finalis caussae necessitatem: decuit foetum membranis vestiri: eas igitur nobilis illa architectrix fabricatur. Vtrum autem à muliebri an à virili semine membranae generentur, quod tertio loco inquirendum erat, nunc videamus. Vetus fuit opinio gigni à solo muliebri semine, quoniam id frigidius est minusque foecundum. Itaque nobiliores seminis partes intrò recondit natura; ignobiliores verò sepimenti instar, extrinsecus apponit: at ignobilius foemineum semen. Quin etiam perexigua est masculei seminis moles, quae internis & externis partibus delineandis non est satis: suppetias ergo à foemineo petit. Ego saepius quidem à foemineo semine membranas generari puto; sed ab eo solo solas, vt dicunt, efformari, planè inficior. Nam quomodo si exiguum virile semen, fingendis omnibus foetus membris satis est, vnius chorij generationi imper aestimabitur. Si foemineum semen solas membranas gignit: quomodo ex illius victoria trium generum foemellae procreabuntur, vt auctor est Hippocrates I. De diaeta?","prev":{"citation":"Historia anatomica 406.1-4","label":"406.1 to 406.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/406.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/406.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 407","label":"QVAESTIO XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/407","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/407"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}