{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 409-2","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 409-2","ref":"409-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/409-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/409-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/409-2.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":404,"text":"QVAEST. XVIII. horum vasorum exortu non minor est, quàm de numero controuersia. Sunt qui à vasis vteri ortum ducere existiment, quòd scilicet illis continua sint, & à foetu prius quàm ab vtero diuellantur. Hoc voluisse videtur Galenus libro De dissectione vteri. Vasi, inquit, quod in chorio est, principium dat finis illius, quod per vterum propagatur, vt duo hęc vnum esse dicere possis. Osculis enim ita vniuntur, vt vena à vena sanguinem, arteria ab arteria spiritum hauriat. Idem scripsit Aristoteles cap. 8. lib. 7. De nisto. animal. Vmbilicus (ait) velut putamen est circa venas, quarum origo est ab vtero, habentibus quidem acetabula, ex acetabulis, non habentibus vero, ab ipsa vena. Sed paulò liberius & more vulgi, non autem ex sua sententia loquutum fuisse Galenum puto. Vt enim vasorum σύμφυσιν, & quasi continuitatem indicaret, dixit finem vnius vasis principium esse alterius. Principium, inquam, non physicum γνέσεως, id est, originis, sed mathematicum, id est quantitatiuum, vt loquuntur Barbari. Sunt qui venas & arterias vmbilicales primas omnium generari, ab iisque venarum & arteriarum radices omnes manare contendant; quia venę ab hepate, arterię à corde manant. At prius formatur vmbilicalis vena quàm hepar: non enim coagmentantur sine sanguine parenchymata, non fertur sanguis, nisi per canales. Debuit ergo vmbilicalis vena prius formari quàm hepar. Probabilis sanè haec alias mihi ipsi visa est opinio: sed singula dum paulo accuratius intueri coepi, falsam eam, & erroris plenam iudicaui. Quomodo enim ab exiguo ramulo, tam insignes & numerosae venarum radices, per totum hepatis parenchyma sparsae orientur? Quae partes ab aliis oriuntur, sibi ipsis continuae esse debent: at vmbilicalis & cauę, nulla est continuitas, nisi per radicum portae anastomoses. Quid, quaeso, absurdius, quàm existimare ab vmbilicali ramo primum effingi parenchyma hepatis? mox ab eo venarum omnium radices manare? Annon spermaticae partes carnosis prius delineantur? Jam verò arterias omnes ab vmbilicalibus propagari quis dixerit; cùm hae rectà ad cor non ferantur, sed ad ramos iliacos? Laudandusne esset oeconomus, qui parietes prius, quàm fundamenta aedificaret? Scio quid dicant; vasa haec radices esse, quibus alitur foetus more plantę: radices autem prius efformari. Sed sciant non prius ali foetum, quàm delineatae sint spermaticae partes: quia nutritionis nulla necessitas. Statuamus ergo vasa haec cum caeteris spermaticis partibus simul inchoari, & venam vmbilicalem, venae portae, cui continua est, esse propaginem: arterias duas rami iliaci descendentis aortae riuulos esse: vrachon verò à vesicae fundo ad vmbilicum ferri: prius tamen venam & arterias vmbilicales perfici, quàm alia, vasa existimo, quòd eorum maior sit necessitas ad carnium coagmentationem. De marium & foeminarum conformationis temporibus.","prev":{"citation":"Historia anatomica 409","label":"QVAEST. XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/409","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/409"},"next":{"citation":"Historia anatomica 409.1-4","label":"409.1 to 409.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/409.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/409.1"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}