{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 413.5-8","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 413.5-8","ref":"413.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/413.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/413.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/413.5.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"Non habet (inquit) opus exemplari vis formatrix. Vt enim in semine lactucae existens vis illa, absque exemplari generat, & fingit lactucam, sic & in semine humano opus suum perficit. Sed quid dicet Erastus de muliere alba, quae fixis oculis Aethiopis imaginem conspiciendo, prolem nigram genuit? Quid de illa quae purliam peperit omnino hirsutam, quia imago S. Joannis in conceptu ei obuersabatur? Nos, vt è mediis harum dubitationum fluctibus, in tutum & tranquillum portum nos recipiamus, variae huius similitudinis, quae in effigie, forma, & accidentibus indiuidui consistit, duplicem caussam agnoscimus. Alteram ordinariam, quae perpetuò agit, nisi impediatur. Haec autem facultas est formatrix semini insita. Alteram extraordinariam, quae non semper ad generationem concurrit, sed extrinsecus adueniens, & priore nobilior, suam tenello foetui effigiem plerumque imprimit, hanc imaginationem seu cogitationem vocamus. Prior illa vis fictrix, formatrixque cum singularum partium ideam in se contineat, si liberè agat, & in toto formationis tempore à nullo impediatur, vt in animalibus & plantis contingit, vim semini insitam foetui perpetuò imprimet; itaque perpetuò erunt parentibus similes foetus, patri ouidem, si virile semen omni ex parte vincat; matri omnino, si foemineum superet: quibusdam partibus matri, aliis patri, si portio quaedam seminis ab alterutro vincatur semine. Licet enim videatur semen homogeneum, habet tamen partes alias aliis crassiores tenuioresque. Nonnumquam auorum & abauorum effigiem referet foetus; quia latet adhuc in patris semine quaedam auorum & abauorum facultas, & voluit Aristoteles extendi parentum species ad progenies quatuor. Perinde enim ac magnes vim suam per cohęrentes ordine acus, in quariam & vltra effundit: ita vis illa formatrix de semine in semen transmittitur. Sic Helidem, quae cum Aethiope concubuerat, legimus non filiam Aethiopen genuisse, sed natum ex filia Aethiopen fuisse. Et Niceus poëta Byzantius à candidis parentibus genitus, in auum Aethiopen degenerauit. Si ergo liberè agat vis illa formatrix, foetus perpetuo parentibus similes procreabit. Verùm si primo conceptionis aut conforma tionis tempore formatrix haec facultas à superiore & diuiniore, imaginatione quippe, impediatur; non illius sed huius fiet impressio; atque ita dissimiles erunt foetus. Est enim imaginatio superior formatione, quid formatrix facultas procreatricis species, ad naturalem refertur. Imaginatio ἡ γεμονικὴ, & princeps est facultas. Quid autem in prima conformatione & post conformationem possit imaginatio, iam demonstratum est.","prev":{"citation":"Historia anatomica 413.1-4","label":"413.1 to 413.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/413.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/413.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 413.9-10","label":"413.9 to 413.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/413.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/413.9"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}