{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 414.5-8","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 414.5-8","ref":"414.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/414.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/414.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/414.5.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Asclepiades gemellorum caussam refert ad seminis praestantiam, quod si validum sit, multa ex se fundere potens est. Addamus ex Auicenna vteri motum; vterus enim virile semen prolectat, varieque permiscet: itaque seminis partes in hanc & illam vteri partem recondit, vnde multiplex partus. Hę sunt gemellorum in vniuersum causse omnes. Vt autem horum conceptus & conformatio clariùs innotescant, tres quęstiunculę agitandae sunt: An scilicet vno coitu mas & foemina generari possint: tum, an iisdem membranis concludantur gemelli, & in diuersis locis contineantur: postremo, cur ita inter se sint similes Triplicem quaestionem ex summi Hippocratis doctrina dissoluemus. Atque vt à prima ordiamur, Mares duo, foemellae gemine, mas & foemina simul vno coitu concipi & efformari possunt. Modus ita exprimitur I. De dicta, & libro De natura pueri. Si masculeum ab vtroque parente decedat semen, masculi fient duo: si foemineum foemellae: si partim masculeum partim foemineum, ex illa portione masculus, ex altera foemella procreabitur. Mares porrò gemini & foemellae gemine vitales ferè omnes sunt. At si ex vno conceptu mas & foemina procreentur, foemina vix erit vitalis, aut saltem debilissima erit: quia non eodem conformatur & perficitur tempore, quo mas. Id clariùs expressit Aristoteles cap. 6. libri 4. De generat. animal. Si linquit) gemini fiant mas & foemina, rarò seruantur: hominibus enim hic concursus pręter naturam est, cum non pari tempore mas & foemina discernantur, sed aut marem cunctari, aut foeminam praeuenire necessum sit. Secundam quaestionem soluit Hippocrates libro De superfoetatione. Quae linquit) gemellos gestat, eadem die parit, habet autem vtrosque puellos in vna secunda. Itaque qui gemelli vnius sunt sexus, iisdem secundis inuoluuntur; sua quisque tamen vasa habet vmbilicalia: qui verò diuersi sunt sexus, diuersas tunicas accipiunt: qui item vnius sunt sexus, eadem vteri parte gestantur, dextera quippe mares ambo, sinistra foemellae geminae: quod si diuersi sint exus, mas dextra, foemina sinistra vteri parte concludetur. Tertia erat quęstio, cur ita inter se sint similes. Hippocrates I. De diaeta, similitudinis triplicem caussam agnoscit. Aequales inquit) primùm sunt loci, in quibus augentur, siue dextra, siue sinistra vteri parte concipiantur; quia dextra sinistris sunt aequalia mira naturae prouidentia, vt totum corpus esset ἱσίζῥοπον, hoc est, in aequilibrio.","prev":{"citation":"Historia anatomica 414.1-4","label":"414.1 to 414.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/414.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/414.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 415","label":"QVAESTIO XXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/415","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/415"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}