{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 417","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 417","ref":"417","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/417","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/417","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/417.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"Poterit, meo quidem iudicio, sed rarò. Vterus enim prae feruida libidine efferatus, denuò aperiri potest, vt semen excipiat; non tamen propterea prior conceptus iam conformatus & grandior excludetur, si sana sit mulier, & foetus validus; tum, quia vtero firmiter alligatur per ora vasorum; tum, quia exitum nondum sibi parat. Hoc in gemellis aliquando sumus experti. Vidi nobilem quandam mulierem gemellos gestantem, quae puellum edidit primo noni mensis die mortuum, & septimo post eum partum die alterum vitalem enixa est. Talis est & apud Hippocratem historia lib. 7. Epidem. cuius verba haec sunt: Terpidae matri à Dorisco, cùm abortus factus esset mense quinto gemellorum ex casu, ab altero quidem statim velut in tunica quadam liberata est, ab altero verò prius aut posterius (id est, circiter) quadraginta dies. Potest ergo aperiri interius osculum foetu non excidente. Extat ad huius sententiae confirmationem auctoritas Hippocratis Aphor. 38. lib. 5. Mulieri gemellos gerenti; si alterutra gracilescat mamma, alterutrum abortit: siquidem dextra gracilis fiat, marem; si sinistra foeminam. Retinetur itaque foetus in vtero, etiam si multum hiarit os vteri. Et licet tertio aut quarto mense secundus fiat conceptus, non propterea primum excidere necessarium est. Rarò autem vitales sunt secundi conceptus, praesertim si post multos dies fiant; quia prior foetus iam grandior sanguinem totum exhaurit, vnde fit, vt nouus hic suo genio defraudatus intereat, & ante tempus excernatur.","prev":{"citation":"Historia anatomica 416.5-7","label":"416.5 to 416.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/416.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/416.5"},"next":{"citation":"Historia anatomica 417-2","label":"HISTORIA ANATOMICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/417-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/417-2"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}