{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 42.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 42.1-4","ref":"42.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/42.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/42.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/42.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Semen maris candidum, spumosum & crassum in vteri cauitatem effusum, si conceptio fieri debeat, retinetur; statim enim ita exquisite eius osculum intercluditur, vt ne acus quidem & Specilli aciem admittat. Hoc norunt mulierculae, & psaltria illa apud Hippocratem, libro de natura pueri, cum semen non effluxisse obseruasset, septenario saltis genituram conceptam foras eiecit. Si retinetur seminis crassamentum, nec effluit, aut in nihilum resoluatur necesse est, aut ex eo quidpiam fieri debet, aut, vt volunt Peripatetici, in flatus & vapores dissolui debent. Primum non admittet Philosophus. Vt enim ex nihilo nihil sit; ita, quod est, in nihilum vanescere nequit. Postremum fieri non posse docet hac ratione Galenus, quod concepto semine contrahatur vterus & semen omni ex parte amplexetur, ita vt flatui distendenti nullus relinquatur locus: adde quod si in flatus dissolueretur semen, distentus vterus diris torqueretur cruciatibus: Ex vna enim parte terrae fiunt decem aquae: & ex vna aquae decem aëris: superest ergo vt ex seminis crassamento partes aliquę efformentur; eiusmodi erunt spermaticae dictae, ossa, cartilagines, nerui, venae, arteriae, membranae. Id & earum color candidus, & substantiae crassities lentorque satis indicant. Iam vero spermaticas partes ex semine fieri ita demonstratur. Ossa, cartilagines, membranae, vincula, exanguia sunt albaque, non ergo ex sanguine fiunt immediate, vt carnes, sed ex sanguine immutato, dealbato, & incrassato; at tale seminis est crassamentum; frustra igitur materiam effingendis illis partibus idoneam expellet natura, & quasi sui oblita talem sanguinem efficere conabitur, quale ab initio erat semen. His Galeni demonstrationibus, quas irridet calumniator Argenterius, addemus rationes nostras. Iniecto in vteri sinum semine statim contrahitur vterus & vim seminis sopitam suscitat, tunc actionem inchoant spiritus & natiuus seminis calor: Agit ergo momento semen in materiam aliquam, non in sanguinem, quia nondum affluxit. Quis enim in coitu duplicem secretionem, seminis puta & sanguinis, simul & semel fieri dixerit? Hoc non admittet Peripateticus. Non esse autem sanguinem, qui in coitu excernatur, omnibus notum est. Agunt itaque in seminis crassamentum spiritus, cui tanquam subiecto insident; hoc vndiquaque versant, eiusque dissimilares partes secernunt; ex crassioribus ossa & cartilagines, ex viscidioribus membranas & vasa effingentes, quibus septimo die delineatis & rudimentum aliquod adeptis, affluit sanguis parenchymata efformaturus, & spatia fibrarum vacua quasi rimas oppleturus.","prev":{"citation":"Historia anatomica 41.5-6","label":"41.5 to 41.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/41.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/41.5"},"next":{"citation":"Historia anatomica 42.5-6","label":"42.5 to 42.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/42.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/42.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}