{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 43.5-8","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 43.5-8","ref":"43.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/43.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/43.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/43.5.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"cet vtrumque obtineat principium, quia locum concipiendo, nutriendo, & fouendo foetui accommodatum non habet: non tamen propterea otiosum dici debet semen maris, quia otiosum id est, quod cum debet, aut potest agere, non agit, at in se nec debet, nec potest agere, quia matricem non habet; sic tritici semen extra terrae sinum non agit. Postremam rationem magnifacit Argenterius. Vix enim credibile esse putat, ex tantillo semine, spermaticas omnes partes generari. Itaque contra veterum omnium medicorum decreta, partes nullas ex semine generari concludit. Verum nihil est hac in re quod miremur: habet enim glorię suae praecipuum hoc caput Argenterius, quod nihil non corruperit antiquae doctrinae. Is Galenum vbique carpit, imo discerpit, eum quo iure, quaque iniuria lancinans, nunc in Hippocratem, mox in Aristotelem aculeos ac virus conuertit. Quam bene autem, aut malè, doctiorum esto iudicium. Hic quàm miserè Galenum erroris insimulet, audiant omnes. Non potis est (ait) ex pusillo semine, tanta ossium, cartilaginum, membranarum & vasorum moles efformari: ergo partes nullae è semine fiunt. Sed leuis argumentatio. Putat fortasse Argenterius, genituram Refellitur Argenterij conceptam & septimo die delineatam seminis ab vtroque parente emissi, molem excedere. Est mihi, opinis. credite, primo mense, ita pusillus embryo, licet articulatus, vt dimidij pollicis magnitudinem non excedat. Sunt mihi prae manibus abortiui foetus duo eius magnitudinis, cuius membra omnia exquisitè discreta apparent. Si quis fidem mihi adhibendam non putet, audiat Aristotelem, prob. 36. sectio. 1. & 7. de hist. anim. disertis verbis haec pronuntiantem. Mas qui 40. die exciderit, si in quoduis aliud mittatur, diffunditur: sed si in aquam frigidam conijciatur, cogitur consistitque veluti in membranula, qua rupta, foetus apparet magnitudine formicae maiusculae, & membra iam discreta. Quid ad haec Argenteri? an non seminis maior est quàm formicae maiusculae moles? An ignarus es doctrinae Aristotelicae, maxima esse in principiis momenta perfectionis, principiorum molem exiguam, vires maximas? Si Aristoteli, tanquam parum Anatomico, non credis, ad tribunal veritatis Hippocratem te sisto, libello, περὶ ἀφχῶν, F ij GOC Hosted by eadem asserentem. Genitura, inquit, in septem diebus habet quaecunque habere debet. Meretrices autem publicae cum sese in vtero concepisse deprehendunt, tum conceptum intra se perimunt, quo perempto excidit quaedam veluti caro.","prev":{"citation":"Historia anatomica 43.1-4","label":"43.1 to 43.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/43.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/43.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 44","label":"QVAESTIO VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/44"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}