{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 432.5-7","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 432.5-7","ref":"432.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/432.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/432.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/432.5.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Concludamus ergo moueri arterias foetus ad motum arteriarum matris, quia continuae sunt. Ideoque vitalem illam facultatem spirituum & arteriosi sanguinis procreatricem in tenello foetu admittendam non esse. Fuit aliquando in hac sententia Galenus. Nam libro De formatione foetus, foetum, ait, viuere more plantae, ideoque nec cordis nec cerebri actione egere, vt nec aurium, nec oculorum. Vt ergo planta omnia debet terrae; sic foetus matri. Interdum foetum velut partem quandam materni corporis esse vult. Vt igitur parti neque respiratione peculiari opus est, nec ventriculo, necessaria tamen est arteriarum pulsatio: ita & foetus sola transpiratione, quę per arteriarum diastolen & systolen perficitur, contentus viuit. Capite vigesimo primo libri sexti De vsu partium. Mirari (ait) non oportet amplius, si cum neque sanguinem, neque spiritum mittat cor pulmonibus in foetu, neque totius corporis arteriis suppeditet vt in perfectis, ad solam propriam vitam quàm paucissimo spiritu indiguerit, quem ex ipsa etiam magna arteria ducere poterat. Nam valuulae illae non vt nihil omnino, sed ne multum ac repentè in ipsum quidpiam immigret, prohibent. Contrariam tamen videtur tueri sententiam multis in locis, & arterias foetus vi à corde transmissa moueri, ipsumque etiam cor insito proprioque motu agitari vult. Cap. 22. libri septimi De vsu partium, Cor (inquit) non tantùm in perfectis, sed etiam in foetibus suppeditat arteriis vim qua mouentur. Cap. vigesimo primo libri sexti, Si foetu in vtero contento arterias quae in vmbilico sunt laqueo exceperis, quę in secundis sunt arteriae omnes pulsu destituentur, cùm tamen quae in embryo ipso insunt adhuc pulsent; quod si venas etiam quae sunt in vmbilico laqueis exceperis, haudquaquam quae in embryo sunt arteriae amplius pulsauerint. Ex quo perspicuum est simul quidem quòd vis ea quae mouet secundarum arterias à corde ipsius foetus proficiscitur, simul autem & quòd à venis per anastomoses arteriae spiritum nanciscuntur.","prev":{"citation":"Historia anatomica 432.1-4","label":"432.1 to 432.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/432.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/432.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 433.1-5","label":"433.1 to 433.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/433.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/433.1"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}