{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 439","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 439","ref":"439","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/439","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/439","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/439.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Antiquis, inquit, mos fuit, vt mortui pedibus primis efferrentur, quia mors vitae contraria est. Vt ergo in lucem editur homo capite primo: ita mortuus debet pedibus primis efferri. Quicunque alia figura eduntur partus, non naturales dici debent. Sunc autem variae partus figurae παρὰ φύσιν: sed tres praecipuae, quae scilicet in pedes, in latus, & in duplum sit. Quas omnes Hippocrates I. περὶ γυναικείων, & lib. De natura pueri, expressit. χαλεπὸν D, inquit, καὶ ἦν ἐπὶ πόδας χώρησι· καὶ πολλάκις ἢ αἱ μητέρες ἀπώλον ται, ἡ τὰ παιδία, ἢ καὶ τὰ ἄμφω. id est, periculosum est in pedes prodire. Saepe enim eo partu aut mater extinguitur, aut puellus, aut ambo simul. Huius periculi deprecandi gratia arae olim structae sunt Romę duabus Carmentis; quarum altera post uerta nominata est, prosa altera, à recti peruersique partus & potestate & nomine. Hos partus agrippas vocat vulgus, quasi aegre partos. Sic Neronem pedibus genitum parens eius scri bit Agrippina. Est tertia partus naturalis conditio, vt scilicet, velex sit, facilis, & sine symptomatum vehementia. Partum legitimum appello, qui suo tempore prodit. Illegitimum qui aut post diem, aut ante diem erumpet. Octimestris illegitimus est, quia vel nonimestrem anteuertit, vel septimestrem retardat. Haec nimirum est partus natura. Hae omnes illius differentiae. Quot, & quae sint humani partus tempora.","prev":{"citation":"Historia anatomica 438.8","label":"CONTROVERSIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/438.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/438.8"},"next":{"citation":"Historia anatomica 439-2","label":"QVAEST. XXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/439-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/439-2"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}