{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 44-2","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 44-2","ref":"44-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/44-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/44-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/44-2.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"QVAESTIO VIII. E PARTIVM spermaticarum coalitu, non leuis est controuersia. Scio, apud multos & veteres & iuniores, hanc percrebuisse sententiam, posse spermaticas omnes partes coalescere κατα πρῶτον σκοπὸν, vulgus primam intentionem vocat. Quam his rationibus stabiliunt; vbi (aiunt) efficiens, materialis & finalis coalitus, causae adsunt, nihil est quod coalitum impedire possit: at in adultis, iuuenibus, & prouectioribus etiam ad senium vsque, triplex haec causa praesens est: nihil igitur coalitum impediet: Maior propositio naturae quae lumine clarissima est: minor ita confirmatur. Efficiens coalitus causa, vis est formatrix, quae calido vtitur, tanquam instrumento; facultas haec, singulis partibus, sed solidis potius quàm carnosis, est insita. Materia spermaticarum partium semen est, cuius, vt ad nutritionem & accretionem sufficiens est copia, ita & ad nouam generationem. Quin etiam Hippocrati, Aristoteli & Galeno, semen excrementum est alimenti vltimi, at copiosum est alimentum vltimum neque vnquam deficit, nisi in extremo senio: non itaque illius excrementum deficiet. Sed & in doctrina Hippocratis, venae, arteriae, nerui, & spermaticae omnes partes vim habent seminis procreatricem. Neque vero finalis causa deest: fractum enim os, dissecta vena coalitum desiderant, cum naturae solatium in vnione consistat, vt eiusdem tristitia & desolatio in solutione. Est altera eorum ratio non inelegans. Vicera caua carne implentur noua, venulis, arteriolis & neruulis contexta, sentit enim, viuit, alitur caro: ergo perneruum, arteriam, venam. Quis quaeso tam delirus sit, qui dentes à partium spermaticarum censu excludere ausit? At execti dentes renascuntur. Triplex enim apud Hippocratem, libello περὶ σαρκῶν, dentium est generatio. Prima à semine in vtero, altera a lacte, tertia à solidioribus alimentis. Iam vero si alimenti transmutatione augescunt spermaticae partes, cur non vnientur, cum accretio, generationis sit quaedam species? Scribit Galenus, capite septimo libri quinti methodi, & 14. Method. se multas vidisse glutinatas arterias. Narrat historiam iuuenis, cui secta in cubito arteria perfectè coaluit: capite nonagesimo primo, artis paruae & capite quinto, libri sexti methodi, puerulorum ossa coalescere posse affirmat. His rationibus vrgent & pungunt quasi aculeis concluduntque, spermaticas omnes partes, etiam κατὰ πρῶτον σκοπὸν, τ εκτοῖς κα εν & RES EX ng. De Subiecto & Praeceptis Anatomicae artis.","prev":{"citation":"Historia anatomica 44","label":"QVAESTIO VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/44"},"next":{"citation":"Historia anatomica 45.1-4","label":"45.1 to 45.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/45.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/45.1"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}