{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 441.5-8","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 441.5-8","ref":"441.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/441.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/441.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/441.5.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":382,"text":"Progressionis mensem appellat spa progreßionis. tium illud, quod ab vno lunae coitu cum sole vsque ad alterum intercedit, estque viginti nouem dierum cum dimidio. Mensis φύσεως, seu apparitionis 27. est dierum tantùm, quia tres Mensis apparitionis quat subtrahuntur dies, quibus quasi abdita luna, lumen suum non impertitur. Mensis commu dierum. nis, seu mensis calendarij non pari semper numero constat. Nam Februarius mensis dierum Mensis communis quos est 28. Maius 30. Julius 31. Haec mensium est varietas. Quis autem Hippocraticus sit men dierum. sis, non satis constat. Sunt qui lunarem mensem, eumque progressionis tantùm in partus supMensem luputatione agnoscant. Potest id Hippocratis auctoritate confirmari: libro namque De septinarem Hippocraticum esse mestri partu, statim initio, menses duos vndesexaginta diebus constare scribit, & menses quin voliunt quidam, que dies centum quadraginta septem cum dimidiato die perficere. At quinquies 29. centum quadraginta quinque constituunt; quibus si duos dies & dimidium addideris, 147. dies cum dimidio efficies, vt quilibet mensis sit 29. dierum cum dimidio. Galenus & in diebus criticis Mensis Hipp. reuera est 30. & in partu lunares tantùm menses agnoscit, & Comm. in lib. De septimestri partu, post dierum & quartum diem supra ducentesimum vitales nullos esse foetus putat. Ego contrà, Hippocratisolaris. Auctoritares cos menses solares esse, & 30. dierum ex eiusdem Hippocratis logismo conficio. libello namqui variae. περὶ ἀρχὼν: Septimestris, inquit, partus tres habet denarios, siue decadas hebdomadum, in vnaquaque decade septuaginta sunt dies, tres verò hebdomadum decades ex toto dies sunt decem & ducenti: Si itaque septimestris partus ducentorum est & decem dierum, erit quilibet mensis 30. dierum, quia septies 30. 210. conficiunt dies. Praeterea eodem libro nouem mensibus, & 10. diebus perfectum edi partum scribit. At nouies 30. ducentos & septuaginta pariunt, quibus si decem addideris, 280. dies habebis. Item libello De alimento, partum ducentorum Cur varius sit Hipp. in supputatione dierum, qui septimestrem partum complent. Liber De septi mestri partu germanus est & Hippocraricus. Interpretatio Hippoc. Extrema partus septimestris tempora. In crisi dies qui inter printum & vitimum intercedunt integri numerandi sunt. & quadraginta dierum, quem omnes octimestrem interpretantur, esse & non esse vult. Du centi autem 40. dies octo menses solares perficiunt. Quinetiam sectio. 3. lib. 2. Epid. Quicquid in 70. mouetur, in triplicitatibus perficitur: at ter septuaginta decem & ducentos dies constituunt, qui septem sunt menses completi. Postremo supputationem mensium in gestatione per menses solares triginta dierum fieri debere, decet apertissimè libro De octimestri partu.","prev":{"citation":"Historia anatomica 441.1-4","label":"441.1 to 441.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/441.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/441.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 443.1-3","label":"443.1 to 443.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/443.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/443.1"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}