{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 443.1-3","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 443.1-3","ref":"443.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/443.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/443.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/443.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Nouilunium, inquit, dies vnus est & mensis pars tricesima. Duo dies mensis decimam quintam partem efficiunt, vt tres dies decimam. Sunt ergo menses partus, meo quidem iudicio, solares potius quàm lunares. Et sanè maior est ad generationem Solis, quàm Lunae facultas. Vnde Aristoteles 2. Physicon, Solem, stellam appellat salutarem, & χυνητικὴν, quòd rerum omnium sit procreatrix & parens. Sol, inquit, & homo generant hominem. Quod ad decadas & septimanas Hippocratis attinet, nihil est quod remorari nos debeat. Sunt enim haec quouis sole illustriora. Quaelibet decas septuaginta est dierum, hebdomadae verò septem. Vnicus hic superest eximendus scrupulus, qui me diu multumque exercuit, cur scilicet supputatio dierum, qui septimestrem partum complent, non eadem sit apud Hippocratem. Nam libro περὶ ἄρχων, septimestres vult edi partus decimo & ducentesimo die. Quam sententiam sequutus est princeps Arabum Auicenna Fen. 21. lib. 1. cap. 2. De generatione embryonis. At lib. De septimestri partu, statim initio, oro ἐπια μενοι γίνονσται ἐκ τῶν ἑκατὸν ἡ μερέων, καὶ ὀγδοήκοντα καὶ δύο, καὶ πρόσοντος μορίου. id est, septimestres diebus centum octoginta duobus eduntur, accedente diei particula. Quod etiam repetit lib. De octimestri partu, vbi septimestres anni dimidio & diei particula prodire vult, qui sunt dies centum octoginta duo & horae quindecim. Interpretum quidam vt se ab his laqueis extricarent, librum De septimestri partu non esse Hippocratis, aut saltem deprauatum esse hunc locum audacter professi sunt. Nos audaciùs germanum esse, & Hippocraticum hunc librum dicimus. Nam & commentariis eum illustrauit Galenus, cuius fragmenta apud nos extant, & Iureconsulti eo tempore, quo tum Romae, tum Athenis florebant litterae, eandem sententiam, eodem quo hodie legitur modo, in suas sanctiones transtulerunt. Diuersos itaque, non tamen contrarios, de dierum numero locos, ita interpretari libet. Septimi mensis maxima est latitudo, neque septimestris partus vno & eodem die semper nascitur. Est septimus mensis incipiens, est septimus mensis perfectus.","prev":{"citation":"Historia anatomica 441.5-8","label":"441.5 to 441.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/441.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/441.5"},"next":{"citation":"Historia anatomica 443.4-7","label":"443.4 to 443.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/443.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/443.4"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}