{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 443.1-2-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 443.1-2-4","ref":"443.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/443.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/443.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/443.1-2.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"QVAESTIO XXXI. NEMOCRITVS summus suae aetatis Philosophus, veritatem in profundo puteo demersam conqueritur. Pyrrhonij, fortuita esse Qomnia, nihilque certò sciri posse vbique praedicant. Praeclarus Aristoteles eorum omnium, quae Naturae lege fiunt, certas esse & naturales caussas solis Philosophis cognitas enuntiauit. Quod ante omnem natam Philosophiam mirus Hippocrates lib. De aëribus, locis & aquis sic prodidit: οὐδὲ ἐν ἀνευφύσεως γίνεται, nihil in natura sine natura, id est, sine caussa naturali fit. Caussas si quis cum Heraclito neget, is innumeros incurrens absurdorum labyrinthos, demonstrationem & scientiam omnem è rerum medio tollet. Scire enim, inquit Philosophus, est rem per caussam cognoscere. Cùm itaque partus actio sit naturalis, sintque tam varia eius tempora, lubet in caussarum inuestigatione hîc aliquantulum spatiari. Enimuerò partus caussae, aliae sunt vniuersales, aliae particulares Vniuersales non homini modò, sed etiam omnibus animalibus communes: aliae sunt ex parte foetus, aliae ex parte vteri; quia partus ex pari fit contentione foetus & foetae. Caussam ex parte foetus eleganter expressit Hippocrates libro De natur. puelli, alimenti vtriusque spirituosi & solidi defectum. O κόταν αὐξηθὴ τὸ παιδίον οὔκ ἔτι δυνάται ἡ μήτηρ τροφὴν παρέχειν ἀρκέούσαν. ζητέονοῦν πλείω τροφὴν τῆς παρεούσης τὸ ἔμβρυον, εὐχαριτον ρήγνυσι τοὺς ὑμένας, καὶ λυθὲν τοῦ δεσμοῦ χωρέει ὁμου ἔχω. id est, cùm grandior auctiorque puellus euaserit, sufficiens & idoneum alimentum exhibere non potest mater. Itaque vberius quaeritans alimentum, calcitrando membranas disrumpit, & ita vinculis solutus foras prodit. Mola σάρξ ἀργὴ καὶ ἀδιάπλαστος, per octo & decem annos gestatur in vtero; quia nec alitur, nec transpirat. Non ergo alimentum, nec aërem exoptat, quare nec exitum. Gignuntur saepe in muliebri vetermonstra & animalia, serpentes quippe aut talpae; quae, quia exanguia sunt, parumque habent caloris, sola transpiratione contenta, in vteri latebris per multos annos delitescunt, nec sponte vnquam foras prodirent, nisi aut vteri vi, aut arte medica pellerentur. Est ergo partus omnis haec prima in vniuersum caussa, alimenti defectus. Est & alia vniuersalis caussa ex parte veteri.","prev":{"citation":"Historia anatomica 443.4-7","label":"443.4 to 443.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/443.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/443.4"},"next":{"citation":"Historia anatomica 443.5-6","label":"443.5 to 443.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/443.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/443.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}