{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 443.4-7","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 443.4-7","ref":"443.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/443.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/443.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/443.4.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Incipiens est centum & octoginta dierum, cum diei portiuncula, perfectus decem est & ducentorum dierum. Ante centum octoginta duos dies septimestris nullus vitalis est, vt primus is sit septimi mensis terminus. Post decem & ducentos dies non amplius septimestris dici debet. Priores illi partus languidi sunt & deviles, vitales tamen. Posteriores robusti. Extrema igitur duo septimestris partus tempora, primum & vltimum duobus illis citatis locis expressit Hippocrates. Intermediorum non meminit, vt ducentorum & 4. dierum; quia ex vtriusque extremi natura satis dignoscuntur. Haec mea non est, sed eiusdem Hippocratis interpretatio. Vt enim libro Deoctimestri partu decimestres vocantur, non solùm qui menses decem integros nacti sunt, sed qui dies aliquot decimi attigerunt: ita septimestres dicendi sunt, qui ad sex menses plenos dies aliquot de septimo sunt consecuti. Apertiùs lib. περὶ ῥοφης, postquam septimestres, octimestres, nonimestres & decimestres partus descripsit, tandem in haec verba erumpit: γίνεται δὲν τούτοισι καὶ πλέω, καὶ ἐλάσσω, καὶ ὅλον καὶ κατὰ μέρος, gignuntur in his mensibus & plures & pauciores, secundum totum & secundum partes, aut in parte mensis, aut in toto mense perfecto. & lib. De septimestri partu, quinque menses, qui inter primum & septimum intercedunt, integros quidem esse numerandos vult, sed primum & septimum etiam si deficiant, nihil interesse. Sic in dierum criticorum logismo, qui crisin praecedunt dies, integri numerandi sunt. Dies verò criticus quo crisin molitur natura, maximam habet latitudinem. Nam & in principio, & in medio, & in fine septimi, aut decimiquarti diei potest contingere crisis, eaque salutaris. Menses ergo qui partum praecedunt, integri esse debent, si primum exceperis. Mensis verò partus, qui diei critici rationem habet, extrema habet duo, & intermedia tempora quamplurima, quibus omnibus si prodeat foetus, vitalis esse potest. Ita ex his mensium & dierum paulò spinosioribus sentice tis euadendum puto Quae partus sint caussae vniuersales & particulares.","prev":{"citation":"Historia anatomica 443.1-3","label":"443.1 to 443.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/443.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/443.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 443.1-2-4","label":"443.1 to 443.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/443.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/443.1-2"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}