{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 448-3","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 448-3","ref":"448-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/448-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/448-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/448-3.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"QVAESTIO XXXII. NTER animalia cuncta, vnius hominis partum maximè difficilem & laboriosum esse prodidit Aristoteles 7. De natur. animal. tum ob vitam eius molliorem & sedentariam, tum quòd homini cerebrum amplius sit, & ig. 5 caput insignis magnitudinis, praesertim quamdiu materno concluditur vtero. Solet autem capite primo in lucem edi. Partus hic, vt refert Galenus cap. 8. lib. 15. De vsu partium, omnem superat Naturae admirationem: Vteri enim osculum, quod toto grauiditatis tempore ita connixerat, vt ne πυρῆνα quidem, id est, cuspidem acus admitteret, in ipso enixu ita dehiscit, vt per id exeat foetus. Verùm multi saepe obuersantur obices, qui naturalem hunc infantis per vteri osculum & ceruicem aditum intercludunt, eiusmodi sunt puelli crassities & magnitudo, osculi interioris & ceruicis naturalis angustia, distortio, inflammatio, tumor contra naturam, caruncula, cicatrix & vitiata ossium pubis conformatio. Saepe enim in parte interna ossis pubis processus adest styloides foetui iter sibi ad os paranti, aditum occludens. Tunc partus sperabilis esse nequit; quare aut moritur infans, aut mater, aut vterque simul. In hac rerum omnium desperatione quid moliendum? si extincta sit mater, viuat autem adhuc infantulus, statim nullaque interposita mora, secandus est matris vterus. Qui verò ita prodeunt, caesares & caesones, à caeso matris vtero appellantur, vnde Caesarum nomen deductum. Hoc pacto Scipionem Africanum priorem, Juliumque Caesarem, & Manlium natos esse scribit Plinius libro 7. Naturalis hist. cap. 9. Quod si superstes adhuc sit mater, puellus autem nulla arte prodire possit, eadem sectio administrari potest. Nam musculorum epigastrij & peritonaei vulnera lethalia non esse docet quotidianus rerum euentus, & veterum Medicorum suadet auctoritas. Iubet Hippocrates sect. 3. lib. 6. Epid. ὑδροποιοῦντας θῶσσον τάμνειν, id est, hydropicos statim secare. At sectio haec cum vulnere epigastrij & peritonaei fit. Vteri verò vulnera lethalia non esse docet Paulus ex Aegina Medicus: ὅλη γὰρ, inquit, ἡ μήτα πολλάκις ἱστορῆται ἀφαιρεθῆναι, καὶ θάνατον ἐπὶ τούτοις μὴ γενέσαι, id est, constat tota plerunque ablata matrice, nec mortem inde subsequi. De sectione hac caesarea librum edidit elegantissimum Franciscus Rossetus, Regis Medicus doctissimus, quem & historiis & rationibus ita illustrauit, vt ea hîc repetere hominis esset otio abutentis. An in partu ossa pubis & ilium diuellantur. nam","prev":{"citation":"Historia anatomica 448-2","label":"QVAESTIO XXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/448-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/448-2"},"next":{"citation":"Historia anatomica 448-4","label":"QVAESTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/448-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/448-4"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}