{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 453","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 453","ref":"453","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/453","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/453","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/453.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":431,"text":"Mammarum in foeminis & maribus non eadem est Mammae virorum, ratio, structura & vsus. In maribus namque imperfectae sunt ex cute scilicet tan tùm, adipe & papillis conflatae ad robur contentarum partium, ad ornatum & titillationem, ne gloriaretur mulier se mammas habere, quas natura viris non concessisset. Glandulas verò, quibus vis inest γαλακτοποιητικὴ, id est, lactis generandi, nullas habent, propterea verum lac non conficiunt. Foeminarum mammae maiore artificio constructae sunt. Nam praeter adipem glandosa adsunt corpora Mammarum mullebrium vasorum myriadibus intertexta, quibus solis facultas lactis procreatrix insita est structura. vt testibus vis σπερματοποιητικὴ. Glandosum illud corpus non vnicum & con tinuum est, vt in plerisque animalibus, sed multiplex; est tamen ad papillae centrum glans vna caeteris maior, cui aliae paruae & amygdalis à cortice liberatis similes subiiciuntur. Hae in virginibus durę & paruę sunt, semiglobuli figuram referentes, in grauidis & lactentibus magis tument, in senibus flaccescunt. Ad mammas venae & arterię feruntur quamplurimae. Venae insigniores externae ab axillari ramo emergunt, exiliores & internę à subclauio. Per vasa hęc mira est vteri & mammarum sympathia, vnde fit vt contrectatę libidinem excitent. Sunt autem venarum & arteriarum anfractus varij ad exquisitam sanguinis elaborationem. Nerui verò maximè conspicui è costali prodeunt, hinc exquisitus mamSitus mammarum sensus & titillatio. Sitę sunt manimę in anteriore thoracis parte, incumarum cur in bantque musculis brachij pectoralibus dictis, tum ad visceris nobilissimi ro pectore. bur, tum quia copiosissimus eò per thoracica vasa influit sanguis: tum, quòd regio illa maximè aestuans & calidissima ad lactis generationem plurimum conferebat. Itaque & mammae cordi vsum praestant, dum ipsum ab extrinsecus occursantibus iniuriis tutantur, & cor mammis parem refert gratiam, dum earum actionem, lactis quippe generationem, suo calore promouet. Adfert aliam huius mammarum situs caussam Plutarchus libello De amore prolis, vt possit mater simul filium alere & amplecti ac osculari. Reliquis animalibus non in pectore, sed in ventre sunt sitę; tum quia pectus habent angustius & carinatum; tum quia quatuor incedunt pedibus, & ideò inferior regio catellis alendis aptior est: mulier autem & pectus habet latum & recta incedit; itaque cum puerulus progredi nequeat, eum manibus gestat. Mulieribus geminę tantùm sunt mammę, quia Numeris. Cur geminae, geminos tantùm foetus ex Naturae praescripto eis licet edere. Quę animalia plu Vsus varij. res edunt foetus, plures etiam mammas habent. Vsus mammarum in foeminis Primus. multiplex est. Primus ad lactis generationem, puellique editi nutricatum; propterea refluit ab vtero ad mammas sanguis mira prouidentia, & mammarum substantia spongiarum instar rarissima est, copiosique humoris capax. Alter vsus Secundus. Tertius. est, ad viscerum contentorum robur. Tertius, ad ornatum & viri deficias. QuarQuartus, tum agnouit Hippocrates libello De glandulis, vt excrementitium humorem excipiant, ἀποστερίζουσι γὰρ τὴν πλεονεξίην τοῦ ἄλλου σωματος, & vniuersi corpo Papillae quid. Societa. Quaestio. Mammae glandulae sunt. Solutio. Dus genera glandularum.","prev":{"citation":"Historia anatomica 452","label":"FINIS LIBRI OCTAVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/452","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/452"},"next":{"citation":"Historia anatomica 454","label":"FINIS LIBRI OCTAVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/454","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/454"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}