{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 461-2","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 461-2","ref":"461-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/461-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/461-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/461-2.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"CAPVT V. VOD est in ima regione peritonaeum, id in media & vitali est membrana hęc, quae Graecis ὑπεζωκὼς, aut πλευρὰ dicitur, quòd costis omnibus subtendatur, vulgus succingentem vocat: vt enim peritonaeum organis omnibus naturalibus circumtenditur, vnde nomen illi ἀπὸ τοῦ περιτίνετα est impositum: ita membrana haec partes omnes in thorace Figura. contentas succingit amplectiturque. Huius figura & magnitudo eadem est quae Magnitudo, thoracis. Substantia non differt à peritonaeo; tenuis enim est, sed firmissima, Substantia. roboris nacta plurimum. Eius extima superficies inęqualis & aspera apparet; interna lęuior, & velut aqueo humore oblita. Venas habet ab azygo & intercostaVenae. Arteriae. li, quas totidem arterię comitantur. Sparguntur per eam quoque neruorum pluNerui. res surculi, quos sexta coniugatio & spinales nerui suppeditant. Non est simplex Duplex est. haec membrana, vt voluerunt veteres, sed omni ex parte manifestè duplex, crassior tamen circa dorsum apparet, vbi vertebrarum ligamentis annectitur. Huius Vsus. vsum hunc agnouit Galenus, vt qua parte costis subtenditur, pulmonibus proPrimus. pugnaculi vicem gerat, ne dum in inspiratione distenduntur costarum cartilaginumque offendantur duritie. Qua verò spatia constarum media, μεσοπλεύρια dicta succingit, musculorum & vasorum gratia sit comparata; musculis quidem tunicam largiendo, vasa autem, quae per costarum spatia excurrunt, stabiliendo fulciendoque. Est alter membranae vsus, vt contenta omnia inuestiat colligentque Secundiss. Nam singulis communem largitur tunicam. Tertius addi potest, vt prohibeat Tertius. Mmm Mediastinum Gid. Vsus. Primarius Secundarius.","prev":{"citation":"Historia anatomica 461","label":"CONTROVERSIAE ANATOMICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/461","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/461"},"next":{"citation":"Historia anatomica 462","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/462","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/462"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}