{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 475.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 475.1-4","ref":"475.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/475.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/475.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/475.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Cordis duo sunt motus, diastole & systole ieae integ quos intermedia quies excipit, eaque gemina, altera quae distentionem, altera, quae contractionem sequitur. Non enim immediatè succedunt sibi duo motus contrarij, sed quicquid mouetur, in puncto reflexionis necessariò quiescit, quod Aristoteles hac ratione demonstrat. Omne mobile in eo puncto necessario quiescit, quo vtitur pro principio & pro fine, & ad quod ita accedit, vt ab eodem discedat: Atqui omne quod mouetur motu reflexo, vtitur puncto reflexionis pro duobus, principio inquam & fine, idemque necessariò ad illud punctum reflexionis accedit & ab eodem abscedit: omne igitur quod reflectitur, in puncto reflexionis quiescit. In diastole trahit cor sanguinem per venae cauae ostium in dextrum sinum & aërem per arteriam venosam in sinistrum. In systole, pellit cor vitalem spiritum in aortam & fumidos vapores cum spiritus portiuncula in arteriam venosam. In diastole corrugantur & contrahuntur cordis ex trema, basis quippe ad mucronem & mucro ad basim rapitur. Itaque breuius quidem quo ad longitudinem euadit cor, sed eius latera omnia ita amplificantur, vt figura haec ad sphaericam omnium capacissimam accedat proximè. In systole contrà distenduntur cordis extrema sed latera subsident & quasi flaccescunt, tuncque longius quidem, sed angustius euadit corVterque motus villorum editur opera. Rectis enim a basi ad mucronem productis sese contrahentibus sit dilatatio; transuersis verò seu circularibus latera omnia arctantibus contractio: obliqui ad retentionem & quietem geminam sunt comparati. In diastole, valuae omnes extenduntur, qua distentione tricuspides multas velut rimas efficiunt, semilanares autem vasorum suorum extrema claudunt. In systole contrahuntur omnes membranulae, tûmque tricuspides eas rimas claudent, quas dilatatae efficiebant; semilunares verò corrugatae fissuras committunt, per quas liberè egreditur sanguis. Distentio cordis tempore prior est constrictione: primùm enim trahitur aër quàm eius fuligo excludatur: quinetiam ex Aristotelis doctrina oportet primam esse inspirationem, quia vita cessat exspiratione. An autem inspirationis maior sit quàm exspirationis necessitas, quaerunt quidam.","prev":{"citation":"Historia anatomica 474.5-7","label":"474.5 to 474.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/474.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/474.5"},"next":{"citation":"Historia anatomica 475.5-7","label":"475.5 to 475.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/475.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/475.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}