{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 476","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 476","ref":"476","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/476","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/476","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/476.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"Primus Hippocrates pulsus auctor est. Loci quamplu res quibus docetur Hippoc. pulsum non ignorasse. abest, facilè laederetur, atque ita sui motus concentum & perennitatem vitiare cogeretur: mucrone ergo percutitur pectus. Haec aliquando probabilior mihi visa est opinio, sed paulò accuratiùs singula euoluens, & Francisci Rosselli Hispani Barcinonensis Medici doctissimi & in re Anatomica peritissimi eleganti & docta quam ad me scripsit epistola admonitus, mutaui consilium, & in diastole potius quàm in systole percuti pectus nunc constanter asseuero. Rationum momenta haec sunt. Si manus altera pectori, altera carpo admoueatur eodem tempore, vtrobique similis ictus percipietur. Hoc & Galenus annotauit tertio de praesagitione ex pulsibus, cap. 3. & nos in viuentibus animalibus saepè sumus experti. At certissimum est ictum arteriarum in fine dilatationis fieri; non enim contractionis finis sentitur. Ergo ictus ille cordis finis erit dilatationis, non constrictionis. Dicent aduersarij distentis arteriis contrahi cor, & contracto corde dilatari arterias; si ergo admota manu aut carpo, aut temporibus ictus arteriae percipitur, & altera manu pectori admota idem ictus persentitur, necesse est tunc contrahi cor, cùm distenduntur arteriae. Sed huius opinionis leuitas sequenti Exercitatione demonstrabitur. Eodem enim tempore & eodem motu distenduntur cor & arteriae. Pręterea, si contractum cor suo mucrone pectus percuteret, non perciperetur ictus circa sinistram mammam, sed paulò infra; cordis enim mucro ad eam vsque partem pectoris pertingit, in quam septum transuersum inseritur, pulsat ergo pectus non mucrone, sed sinistro ventriculo distento, qui arteriarum principium est: dum enim mucro ad basim rapitur in diastole, amplius redditur cor, & ita pectus percutit versus mammillam sinistram; dum verò contrahitur, cor longius euadit angustiusque: & ita à pectore recedit. Haec est Galeni sententia septimo De Anatomicis administrationibus. Confert (ait) in animalibus cor denudare; primum vt quomodo pulset conspiciamus, & num quando attollitur thoracem feriat pectoris ossis regionem accedens. 6. De vsu partium, cap. 2. Existimant quidam cor non in medio exquisitè situm esse, sed magis ad laeuam inclinare, decepti eo qui ad sinistram mammam sentitur sinistri ventriculi pulsu, qui illic situs est omniumque arteriarum est origo. Videtur ergo Galenus indicare, cor in sua distentione pectus percutere, non in constrictione, id est, dum dilatatur cor, ferire pectus, sinistro illius ventriculo latè explicato. Reliqua quae ad cordis motum spectant sequenti Quaestione explicabuntur. A qua vi moueantur arteriae,","prev":{"citation":"Historia anatomica 475.5-7","label":"475.5 to 475.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/475.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/475.5"},"next":{"citation":"Historia anatomica 476-2","label":"QVAEST. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/476-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/476-2"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}