{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 482.5-7","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 482.5-7","ref":"482.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/482.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/482.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/482.5.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Sic qui à venarum tunicis exudauit sanguis, aut per earum oscula in partis substantiam effusus est, non remeat in venas, quia retinetur & in partis substantiam facescit. Huius opinionis veritas etiamsi naturae suę lumine sit clarissima, aliorum tamen sententiis propositis & sigillatim excussis, clariùs elucescet. Fuit secunda Columbi opinio, sanguinem in dextro quidem sinu attenuari, & praeparari, sed per alios ductus, quàm per foramina septi (quae pernegat ipse) in sinistrum ferri ventriculum. Est autem patens illi canalis vena arteriosa, quae totum sanguinem à dextro specu ad pulmones defert, sanguinis illius portionem vnam in pulmonum substantiam ad peculiarem nutricatum distribuens, alteram in arteriam venosam, & ab ea in sinistrum cordis sinum cum aere refundens. Suum hoc dogma duabus firmat rationibus. Vena, inquit, arteriosa amplior est, insigniorque quàm pulmonibus nutriendis necessum sit: Est ergo verisimile non alendo tantùm pulmoni, sed deferendo etiam sanguini ad vitalis spiritus generationem dicatum esse hoc vas. Est & altera ratio eiusmodi, in arteria venosa sanguis tenuissimus & arteriosus adest perpetuò: Hunc sanguinem non à sinistro sinis accipit, impediunt enim tricuspides membranulae, ergo à vena pulmonis. Sunt haec sane probabilia & veritatis pallio velata: nusquam tamen pro veris admittenda. Nam quod asserit, pulmonum venam insigniorem esse quàm requirat exiguum pulmonis corpus, planè inficiamur. Rara Prima ratis impugnatur. enim est, laxa & spongiosa pulmonum substantia, ergo maximè dissipabilis: perenni & continuo agitatur motu, & ob cordis viciniam facilè incandescit, vnde triplicis alimenti ingens exhaustus: at par esse debet affluxus & effluxus ratio.","prev":{"citation":"Historia anatomica 482.1-4","label":"482.1 to 482.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/482.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/482.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 483.1-4","label":"483.1 to 483.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/483.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/483.1"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}