{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 485-2","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 485-2","ref":"485-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/485-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/485-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/485-2.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":415,"text":"QVAESTIO XII. AESTIO haec multorum ingenia quàm diutissimè torsit. Eam tamen pro ingenioli viribus hîc excutere placet. Empyicos appello cum Quid sint emHippocrate quibus rupta lateris aut pulmonim vomica, effunditur pus DECIγὰρέξιγετα in thoracis spatium, ibique stabulatur & fluctuat, vt eius illuuie pulmo Quatuor meferè totus madescat. Purulenta haec materia ex summi pręceptoris doctridis expurgana quatuor modis expurgari potest, per ἀνακάθαφσιν, per περιῤῥοιαν, per διὰῤρ οἷων, tur einpyico& per inferiorum partium abscessus. Ἀνωκάθαροις, expurgatio est per superiora, quae morum pus. Quid nacatu proprio & valida contentione thoracis excutientis quod noxium est, perficitur. Expurtharsis. gatio haec puris peros, naturae familiaris est & omnium maximè expetenda; fit enim διὰ τῶν συμφερόντων χωρίων, per loca lege naturę commoda, & facultatum omnium validam vim ac robur indicat. Hęc propria est empyicorum, pleuriticorum & peripneumonicorum crisis: huic prima debetur laus. Verùm si eam moliri non queat natura, aut ob puris crassitiem, quòd thoraci sese concuti uti morem non gerit, aut propter musculorum imbecillitatem, sagax & prouida Natura aliud sibi parat iter, alias inuenit vias, per quas sese expediat, & morbo, & caussa morbifica. Itaque saepe per vrinas, nonnunquam per abscessus, rarò per alui profluuium purulentam illuuiem expurgat. Quòd per vrinas prefundatur empyicoExpurgari per vtinas pus. rum pus, & docet quotidiana experientia, & grauissimorum virorum auctoritatibus confirmari potest. Extat apud Hippocrat. sectione 2. libri I. Epidem. locus perelegans: Auctoritates Eippec. & πολλοῦσι δὲ περιρροιαι μετὰ πόνου χολώδεες, ὑδατώδεις, πυώδεες, ξυσματῷ G. eteni. δὲςς, σραγτουριώδεες, οὗ νεφριτικὰ, ἀλλὰ τουτέοισιν ἀντʼ ἄλλων ἄλλα, id est, multi vrinas profundebant cum dolore, biliosas, aqueas, purulentas, abradentes, stranguriosas, quae tamen non erant nephriticae (id est, vitio renum & vesicae non contingebant; sed his alia pro aliis. Et eadem sectione multorum empyicorum spes in angusto erat, quibus maxima spes salutis affulsit, dum repentè in stranguriam conuersio facta est. Galenus in Commentario annotauit vitia vniuersi corporis aequè per vrinas, ac per aluum expurgari. Sectione 3. libri 3. Epidem. in constitutione pestilenti, τῶν (inquit Hippoc.) περὶ πλεύμονα πάντων διάδοσις κάτω, id est, omnium quae circa pulmonem erant, in inferiora erat decubitus. Galen. c. 4. lib. 6. De locis affect. hanc puris per vrinas expurgationem Galeni auctoconfirmat. Negant (inquit) quidam, abscessa in pulmone orto, pus expurgari posse per renes. ritus. nos verò pulmonis vomicam per vrinas expurgari vidimus saepè. Quinetiam comment. ad Aph. Ppp Ex purgatis pus per diurrham. Expurgatio puris per abscessus, Expurgatio per vteram. Per quas via expurgatio puris fiat. Viae expurgationis per vriσις. Opinio Erasistrati conuellitur. Mesuei opinio. Fallopij apiile. Opinio quorundam. 75. sect. 4. (qui sic habet, si quis sanguinem aut pus meiat, renum aut vesicę vlcus significatur.","prev":{"citation":"Historia anatomica 485","label":"QVAEST. XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/485","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/485"},"next":{"citation":"Historia anatomica 486.1-4","label":"486.1 to 486.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/486.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/486.1"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}