{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 486.5-7","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 486.5-7","ref":"486.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/486.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/486.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/486.5.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Voluit Erasistratus per dextrum cordis sinum & venam cauam pus in renes defluere. Exsugi primum à pulmonis carne rara & spongiosa pus, tum à vena arteriosa, quae nutriendo pulmoni dicata est, duci in sinistrum sinum, ab eo in cauae truncum, indeque per emulgentes in renes, vreteres & vesicam. Sed non probatur haec Erasistrati opinio: nihil enim per venam arteriosam in dextrum cordis ventriculum influit, ob membranulas foris clausas; nihilque per venam cauam è corde egreditur, ob tricuspides valuas intus clausas Mesueus cap. De pleuritide, expurgationem hanc puris per venas fieri putat. Post abscessus, inquit, thoracici eruptionem sanies per pulmonem quibusdam cum tussi excreatur, & quibus in pectoris cauitatem distillat: his vel per venam chylin in partem hepatis concauam defluit, & inde per intestinorum venulas cum alui excrementis educitur: si verò de pectore ad partem hepatis conuexam deferatur, inde per venas emulgentes ad renes ac vesicam erumpere potest. Fallopius breuiorem huius expurgationis ductum se inuenisse gloriatur: ramulum quippe describit, qui ab azygo per costas excurrens & diaphragma permeans, cum adiposa & renali coit. Hanc puris per venas excretionem non omnino inficior, rarum tamen & insuetum iter esse credo, quia nec hiant venarum oscula in thoracis cauitatem, nec motu vllo agitantur venae quo pus fugere queant, exudare autem pus crassum viscidumque per venarum tunicas difficillimum. Sunt qui occultos expurgationis huius somnient & fingant nobis meatus, quia in viuentibus omnia peruia, estque intus forisque spirabile totum corpus εὔπνουν καὶ ἔκπνον τὸ σῶμα. Hoc sanè libenter admittimus. Scimus enim ex summi Hip. doctrina 2. Epid. & Aphor. 55. sectio. 7.","prev":{"citation":"Historia anatomica 486.1-4","label":"486.1 to 486.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/486.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/486.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 487.1-3","label":"487.1 to 487.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/487.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/487.1"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}