{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 488.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 488.1-4","ref":"488.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/488.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/488.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/488.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"QVAEST. XIII. E cordis temperamento certant Medici. Sunt qui in actiuis qualitatibus frigidum statuant, alij calidum: in passiuis quibusdam asseritur siccum, aliis humidum. Nos priusquam rationum, quae in vtramque partem afferri possunt momenta, expromamus, quot modis calidum, frigidum, humidum, siccumque dici possit primum aperiemus: ita enim sublata dictionum homonymiâ, facilior erit propositae quaestionis explicatio. Apud Galenum I. De temperam, calidum, frigidum, humidum, siccum, tribus modis dicitur. Primum simpliciter & absolutè; sic prima & simplicissima corpora, vniuersi quippe elementa ἀπλῶς talia dicuntur; & apud Hippocratem, Aristotelem, Galenum, calidi, frigidi, humidi, siccique nomine sola simplicissima corpora designantur. Secundo, calidum & frigidum dicitur quid ratione vincentis, & praedominantis in mixtione elementi: sic ossa frigida & sicca dicuntur, Galeno libello περὶ ὀστέων, quia dominatur in illis elementum terreum. Tertiò, calidum dicitur aut frigidum quippiam πρὸς τι, id est, comparatè. Fit autem collatio haec ad medium aliquod, quod velut norma & regula est Polycleti, à quo quaecumque recedunt, talia dicuntur, calida puta aut frigida. Medium illud duplex est; generis vnum, speciei alterum. Medium generis inter animalia est homo: est enim animalium omnium temperatissimum: inter corporis partes medium generis est cutis. Temperata si quidem est, & medium extremorum obtinet; vnde tactus iudex & aestimatrix censetur. Medium speciei in qualibet parte spectandum est. Datur enim in cordis aut cerebri specie cor temperatum, datur in eadem specie cor calidius aut frigidius. Galenus c. 28. Artis paruae, dum signa cordis calidi aut frigidi inquirit, cordis temperiem confert, non ad medium generis, cutem scilicet, nec ad alias partes, ita enim nullum cor vnquam frigidum; sed ad medium suae speciei, id est, cor Socratis temperatum, ad cor Platonis, aut Aristotelis; quorum illud frigidius esse potest temperato, hoc calidius. Explicat mentem suam Galenus eodem loco. Cor namque frigidissimum natura sua cerebro calidissimo calidius esse vult, dummodò intemperies sana sit & in latitudine sanitatis consistat. Poterit enim per morbum contingere, vt cerebrum aliquo corde interdum calidius sit. Sic iam iam morituris, & frigidum exspirantibus frigidius erit cor, cerebro erysipelate aut inflammatione obsesso, quale in phreniticis cernitur. Hîc verò dum quaeritur, an calidum sit vel frigidum cor, non ad medium speciei fit collatio, sed aut ad generis medium, id est, cutem, ad quam singularum partium temperies confert Galenus I.","prev":{"citation":"Historia anatomica 488","label":"QVAESTIO XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/488","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/488"},"next":{"citation":"Historia anatomica 488.5-6","label":"488.5 to 488.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/488.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/488.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}