{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 489.5-8","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 489.5-8","ref":"489.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/489.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/489.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/489.5.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Priusquam verò hinc diuellamur, scrutemur paucis, an detur quid in viuente animali corde calidius. Si enim cor officina est caloris, & ab eo vitalis gignitur spiritus, nihil corde videbitur calidius. At Hippocrates περὶ ἀρχῶν, spiritum An spiritus omnium quae in corpore continentur, vult esse calidissimum. Quod voluit etiam Auicenna corde calidis. Responsis. & Auerroes 2. Collect. cap. 2. & 3. Respondent quidam, spiritus partes non esse, cor autem viscerum omnium dici calidissimum. Alij spiritus corde calidiores agnoscunt, quia tenuiores; statim enim expanduntur, vnde impetum facientes dicuntur Hippocrati lib. 6. Epidem. Auctior itaque est in spiritibus caloris gradus; sed calor in corde acrior est & impensius calefacit ob subiecti densitatem. Sic ignis in stipulis palea & flamma parùm vrit, licèt summum caloris gradum adeptus fuerit; facilè enim manum traducas sine offensione; ferrum verò accensum & candens, licèt eum caloris gradum non obtineat, quem flamma, impensius tamen vrit. Ita de cordis & spirituum calore statuunt. Quae vera quidem Vnde acceperint eum calasunt, sed hoc vnum dubitatione non caret, cum spiritus à corde gignantur, & propter cor ris gradum calidi sint, à quo gradum illum maiorem & intensiorem caloris sibi compararunt. Est enim spiritus. ex Philosophi doctrina agens omne perpetuò validius & praestantius passo; &, Propter quod vnumquodque tale, & illud magis tale. Respondemus, si agens sit similare, esse perResponsis. petuò suo effectu validius. Quod si agens sit dissimilare, non obstat effectum intensiorem esse toto agente, non erit tamen intensior parte agentis dissimilaris intensissima, à qua prodit Ppp. iij effectus. Coragens est dissimilare: triplici constat substantia, spirituosa, humida & solida: à parte cordis calidissima & spirituosa gignuntur spiritus, qui toto quidem corde calidiores sunt, sed non ea parte quae gignit spiritus. Dari autem partem in mixto altera calidiorem, & toto mixto calidiorem, illustrat Galenus exemplo lactis. Totum enim lac frigidum est aut saltem temperatum; eius verò pars pinguis & butyrosa toto lactis corpore calidior est.","prev":{"citation":"Historia anatomica 489.1-4","label":"489.1 to 489.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/489.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/489.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 490","label":"QVAEST. XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/490","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/490"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}