{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 49.5-7","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 49.5-7","ref":"49.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/49.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/49.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/49.5.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Vesica membranosa lapillos cogit duriores quam renes, quod de carnosis partibus nemo sentiet. Haec rudioribus fortasse inexplicabilia videbuntur, quae tamen extricaConuellitur. re conabimur. Primum, quae de ventriculo obijcit, erroris sunt plena. Etenim animalia, quae interiorem ventriculi membranam carnosiorem obtinuerunt, validius coquunt: & edentulis, vt auibus, annexa est caro solida calefaciens, &, quod primus obseruauit Fallopius, interior ventriculi humani tunica, crusta cauosa, vndique obducta est. Sed esto, demus illi hoc, ventriculum membranosum validius coquere: vesicam membranosam duriores calculos cogere, non tamen calidiores propterea esse spermaticas partes, admittemus: sed quis calor in densiore materia potentius vrit? Quis ferrum candens flamma calidius dixerit impensius quidem vrit, sed gradus caloris remissior est. Sic ignis in sua sphaera & ignis in aqua vitae ob materiae tenuitatem non vrunt: calculus vero non tam ab acri & mordaci calore generatur, quàm à diutina mora & materiae visciditate, vt in senibus. Ex his palam fit spermaticas partes, carnosis non esse calidiores. Neque admittendam existimamus distinctionem insiti & influentis caloris, quia inter aequalia debet fieri collatio. An solidae partes resiccatae humectari possint. QVAESTIO X. SSOLIDAE partis nomen ambiguum est. Vulgus solidam partem appellat, quae constans est, dura, densa, compactaque, sic cordis caro à Galeno solida dicitur. Hippocrates sectione septima libri sexti Epidemion, solidas Solidi acceptio multiplex. partes appellat continentes omnes: hac ratione, carnosae, etiam solidae dicenQtur. Sunt qui per solidas partes animatas omnes intelligant, quę circunscriptionem habent propriam, & proprio termino cohibentur. Apud Philosophos solidumid dicitur De Subiecto & Praeceptis Anatomicae artis. citur, quod est τὸ ὅλον tale, id est, sui plenum totum.","prev":{"citation":"Historia anatomica 49.1-4","label":"49.1 to 49.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/49.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/49.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 50.1-4","label":"50.1 to 50.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/50.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/50.1"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}