{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 495.5-7","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 495.5-7","ref":"495.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/495.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/495.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/495.5.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Vel dic, rara non esse artis: aut cum Auerroe saepe in morbis vt in natura monstra contingere. Quod auulso corde ambulet animal, & clamitet, verum quidem id est, sed beneficio cordis id fit, spirituum quippe à corde in vniuersum corpus diffusorum, quibus exhaustis cùm non amplius suppetat commeatus, statim animal extinguitur. Dum hęc perlegerem, noua & fortè inaudita repentini interitus causa occurrit nobis in aula Regia. Generosus eques Guichardinus Magni Ducis Florentiae apud Regem Legatus Histeria rara, cùm satis benè valeret & cum Magnatibus quibusdam obambulans, non seriò sed familiariter colloqueretur, subitò respiratione, pulsu & vita priuatus cecidit. Veniunt ad Regem multi, alij omnino extinctum referunt, alij apoplecticum aut epilepticum quid inesse rati, de vita non omnino desperant. Jubet statim Rex vt videam quid facto opus sit. accurro, hominem planè extinctum inuenio; tunc multis adstantibus non sine admiratione causam praecipitis illius casus, non in cerebro, vt dicebant multi, sed in corde esse affirmaui. Dissectum fuit postridiè cadauer, & inuentum cor prodigij instar in eam molem excreuisse vt thoracem ferè totum contineret. Apertis autem ventriculis maxima statim erupit sanguinis copia ad libras penè tres quatuorve, & cauae quidem venae ostium disruptum omnesque illa Vena caua disrupta. membranulę tricuspides laceratae; arteriae autem magnae os ita patens apparuit, vt brachij aequaret amplitudinem. Laxatis itaque ostiolis omnibus velut habenis, tanta in vtrumque sinum effusio sanguinis facta est, vt prohibita cordis distentione contractioneque subitò extinctus fuerit.","prev":{"citation":"Historia anatomica 495.1-4","label":"495.1 to 495.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/495.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/495.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 496","label":"QVAEST. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/496","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/496"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}