{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 50.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 50.1-4","ref":"50.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/50.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/50.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/50.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Sic ignis & aër, in sua sphaera, dicuntur solida, sic Tullius primo de Diuinatione ait, Alexandrum cum coronam auream vellet gestare, dubitasse virum solida esset, aut extrinsecus inaurata: sic similares omnes particulae, vt iam docuimus, quia similem omni ex parte parilemque naturam sunt adeptae, solidae dicuntur. Sed propriè solidas partes appellani medici, quae sunt spermaticae, vt docet Galenus cap. 1. libri vndecimi methodi, & cap. 7. lib. I. de naturalibus facultatibus, necnon cap. 16. lib. 1. de semine; quibus locis carnosas partes sanguineas, solidas spermaticas vocat: has, capite 59 artis paruae, primas appellat: vel quod reliquarum sint fundamenta, & prima stamina corporis fabricam suffulcientia; caro autem inanis solidarum spatia infarciat: vel quod semen sit primum principium: vel denique quod spermaticae prius generentur quàm carnosae. De his vere solidis quaeri solet, an resiccatae humectari possint, id est, an quod reponitur alimentum, eiusdem species sit cum eo quod effluxit. Dubitandi ansam & occasionem praebuit Galenus sacap. 59. artis paruae. Solidae (inquit) corporis partes nullo modo possunt effici humidiores, sotis est, si quis eas exsiccari prohibeat: & capite primo libri vndecimi methodi, quantitas sic. lidarum eadem semper manet: capite vndecimo libri decimi methodi, solidarum partium citas sanari non potest. Nos quaestionem hanc facilè dirimi posse existimamus, si in solidis partibus duplicem agnoscamus substantiam; vnam exquisitè solidam & fibrosam, penitus exanguem; alteram villos infarcientem, quae propria & peculiaris cuiusque partis caro dicitur. Prior illa nullo modo humectari potest, id est, nec tale, nec tantum reparatur, quantum & quale decessit: posterior facilè resarcitur. Ne autem commentitium id existimetis, aut à nobis inuentum, audite Galenum in sua medicinali arte & libris methodi ita disserentem. Capite 59. artis paruae. Solidae (inquit) partes, quae verè solidae sunt ac primae, nullo modo possunt effici humidiores, satis est, si quis eas celerius exsiccari prohibeat; at intermedia earum spatia, hac vel illa humiditate opplere, possibile.","prev":{"citation":"Historia anatomica 49.5-7","label":"49.5 to 49.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/49.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/49.5"},"next":{"citation":"Historia anatomica 50.5-8","label":"50.5 to 50.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/50.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/50.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}