{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 50.5-8","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 50.5-8","ref":"50.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/50.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/50.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/50.5.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Capite vndecimo libri decimi methodi, In solidis partibus, alia est fibrosa, alia velut carnosa; sic vena, quae tunicam habet tenuem, villos habet quamplurimos variè intertextos, quibus propria venae substantia adnascitur. Haec nullum commune nomen est nacta, sed docendi causa nihil vetat, eam carnosam substantiam voces. Est igitur Galeni distinctio haec. Cur autem verè solidae & fibrosae humectari nequeant, id est, nec tale, nec tantum quale & quantum erat humidum restitui possit, rationes multae sunt. Primùm non aequè coctus & elaboratus succus reponitur, qualis in principio ge nerationis fuit. Erat in plexibus labirintheis adumbratum, in testibus excoctum, in deferentibus vasis & adenibus prostatis perfectum semen, ex quo partes solidae conformantur; nunc non eodem semine, sed sanguine tantum dealbato aluntur. Praeterea continuam & perennem substantiae suae iacturam patitur quaelibet pars; at restauratio sensim & non nisi per varias alterationes perficitur. Non possunt nisi nutritione partes humectari; alimentum verò vt tardius in duram quàm in mollem particulam vertitur, ita ab ea magis afficitur: quare non potest alimenti humiditas tantum addere, quantum solidarum partium actio detrahit, priusquam nutriantur. Quin etiam continua actione fatiscit calidum, quia agens omne naturale, agendo repatitura itaque deterius sibi parat alimentum & licet animae vis eadem sit, eius tamen instrumentum multo vsu detritum, non potest quod ab eo, iure naturae, exigitur, perficere pensum: quo fit vt quotidiano agitatus opere calor fiat vietus, deinde flaccescat, postremò verò aboleatur. Ex quibus consequens fit, solidae partis fibrosam substantiam resarciri nusquam posse, sed rigari tantum.","prev":{"citation":"Historia anatomica 50.1-4","label":"50.1 to 50.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/50.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/50.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 50","label":"FINIS LIBRI PRIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/50"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}