{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 500.5-7","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 500.5-7","ref":"500.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/500.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/500.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/500.5.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"quorum alij liberae, alij violentae & coarctae respirationi suam dicarunt operam. Ex quibus cuilibet obuium apertumque fit, respirationem & pulsum in multis consentire, in plerisque dissidere. Conueniunt in hoc, quòd ambo eidem inseruiant facultati, id est, vitali; solius enim cordis gratiâ vtraque actio instituitur. Praeterea eadem est vtriusque finalis caussa, eadem necessitas triplex. Tertiò conueniunt in ratione motus, constant enim ambo diastole, systole & quiete gemina. In hoc verò dissident, quòd pulsus, naturalis est motus, isque continuus, non interruptus & extra omnem voluntatis potestatem, respiratio libera est, & plerumque pro arbitrio cessat. Efficiens pulsus caussa sola est natura, respirationis anima cum natura pulsus organa sunt cor & arteriae, respirationis musculi; pulsus à corde fit; respiratio non à corde, sed propter cor: denique quinquies pulsat cor interuallo vnius respirationis. Ne quid verò ad perfectam respirationis naturam desiderari possit, duo breuiter inquirenda sunt, an pulsus quam respirationis maior sit necessitas; tum, an pulsus respiratione nobilior. Scribit Galenus initio libri De vsu pulsuum, respirationem tantò magis esse pulsu necessariam, quantò cordis calor magis est ad vitam necessarius, quàm reliquarum partium calor: & 4. De locis affect. cap. 8. scribit fieri non posse vt animal respiratione priuatum viuat. Contrà, viuunt hystericae sine respiratione, foetus in vtero non respirat; apoplectici quidam non respirant: sine pulsu autem & motu cordis constare vita non potest. Dico pulsum alium esse cordis, alium arteriarum: pulsus cordis magis ad vitam est necessarius, quam respiratio; sed peculiaris arteriarum pulsatio respiratione minus est necessaria: si enim vinciantur aut intercipiantur arteriae, non interibit animal, respiratione autem priuatum subitò extinguetur. Pulsus porrò respiratione nobilior est; tum quia organum pulsus Pulsus respiratione nobinobilius, cor scilicet, tum, quia finis praestantior iis quae diriguntur ad finem; at respiratio ad lior. conseruationem pulsus instituitur: adde quòd spiritus aëre est praestantior. An respiratio animalis sit, vel naturalis actio.","prev":{"citation":"Historia anatomica 500.1-4","label":"500.1 to 500.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/500.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/500.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 501.1-4","label":"501.1 to 501.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/501.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/501.1"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}