{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 521","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 521","ref":"521","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/521","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/521","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/521.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"De cranio. CAPVT VI. S huic membranae subiectum κρανίον dicitur, quòd sit velut Cranion cur ita dictum. κράνος, id est, galea cerebrum tegens, vulgus caluam & caluariam vocat. Osseum autem debuit esse cranium solius cerebri gratiâ, decebat enim hominis eam partem, quae rationis particeps atque animae sedes erat futura, solido tecto, ne laederetur, munire. CrasCur crassum & rarum. sum porrò & rarum mira Naturae prouidentia constructum est: crassum quidem, quia crassities extrinsecus occursantibus iniuriis obsistit; rarum verò, id est, laxum & multis foraminulis peruium, tum ne pondere grauaret, tum vt succum pro alimento contineret, tum denique ad vaporum perspirationem. Nam cùm caput sit velut caminus vniuersi & cucurbitulae instar, (cuius figuram refert ex amplo in angustum desinens) trahat continuò sorbeatque exspirationes partium inferiorum, nisi exiguis illis cauernulis paterent ossa, assiduis vaporum haustibus cerebrum inebriaretur. Constat cranium pluribus ossibus, quae & crassitie, & raritate, & soliditate ob functionum cerebri varietatem & medullarem substantiam differre debuerunt. Sunt autem octo, os frontis, ossa sincipitis duo, ossa temporum Cranij essa octo. duo, os occipitis vnum sphoenoides & ethmoides, quae non per diarthrosin, sed per immobilem & compactam articulationem connectuntur, per suturas scilicet, tum proprias, tum communes, tum veras, quae pectinatim aut more dentatę serrae committuntur; tum spurias & illegitimas, quae προσκολλήματα λεπιδοειδὴ appellantur, id est, squammosae, quòd squammarum modo & imbricatim connectantur. Horum ossium historiam libro secundo accuratè descripsimus; eam igitur inde repetat studiosus lector. De membranis cerebrum velantibus, ac primùm de dura meninge.","prev":{"citation":"Historia anatomica 520-2","label":"CAPVT IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/520-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/520-2"},"next":{"citation":"Historia anatomica 521-2","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/521-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/521-2"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}