{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 527.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 527.1-4","ref":"527.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/527.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/527.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/527.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Cerebri huius exterior su Figura exterior cerebri. perficies subcineritia potius, quàm candida apparet. Eius autem figuram sunt qui tenuium intestinorum gyris, dempto epiploo, non ineptè conferant: infinitos enim habet anfractus & circumuolutiones plurimas, quarum non paucae penitius in cerebri substantiam penetrant: vnde partem hanc cerebri κιρσοειδη, id est, varicosam dicunt. Ridendi proculdubio sunt quicunque cum Erasistrato anfraCur anfractus illi in cerebro. ctus hos ad intelligendum constructos putant: ita namque asini intelligerent. Volumus cum Galeno tot maeandris intortum, tot anfractibus implicitum cerebrum, vt χοροειδὴς membrana nutriendo cerebro dicata, & vasorum omnium sustentaculum, sese in penitiores cerebri ductus insinuaret. Nam cùm vastissima sit cerebri moles, quomodo venę & arterię per superficiem tantùm excurrentes ipsi nutriendo & natiuo calori conseruando sufficerent? Sunt qui ad leuitatem, & vt facilius moueretur cerebrum, hos gyros constructos putent; alij ad cerebri substantiam fulciendam, ne molle humidumque nimis hac illac difflueret; alij ad spirituum & sanguinis recreationem, ne in diastole & plenilunio suffocaretur calor; alij ne vasa assiduo cerebri motu rumpantur. Externam hanc superficiem aliquantulum contemplatus, si cerebri medullam duorum vel trium digitorum crassitie secueris, statim se offeret altera cerebri pars, superiore candidior duriorque, venulis & arteriolis nullis, quae saltem sensu dignosci queant, vt nec membrana tenui attexta. Hanc veteres Graeci τυλῶδες σωμα, aut τυλλοειδὴς, Latini Corpus callosum. callosum corpus ob duritiem, appellarunt. Huius interuentu quae priùs discretae erant cerebri partes dextra & laeua, primùm continuantur. Mox callosum hoc corpus Priores cerebri ventriculi. in medio ferè cerebri, (medium intelligo inter supremum & imum) geminis ven triculis dextro & sinistro excauatum apparet. Hi sunt priores cerebri sinus, quos anteriores vocat Galenus, nos meliùs superiores, omnium amplissimi figura, situ, magnitudine, vsu & caeteris omnibus omnino similes. Figuram referunt sectiFigura. Situs. circuli aut Lunae falcatae; ego mallem auriculae humanae assimilare. Siti sunt in medio cerebro: tanto enim interuallo à fronte, quantum ab occipite distant, tantumque ferè à basi quantum à vertice, propterea non rectè anteriores dicuntur, sed meliùs priores aut superiores. Magnitudine eadem donantur: sunt autem omMagnitudo.","prev":{"citation":"Historia anatomica 526","label":"CAPVT IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/526","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/526"},"next":{"citation":"Historia anatomica 527.5-6","label":"527.5 to 527.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/527.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/527.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}