{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 539","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 539","ref":"539","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/539","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/539","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/539.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"τῆς ἀρχῆς αὐτῆς ἄψηται τὸ πάθος, id est, cùm principatum attigerit inflammatio. Non ergo perpetuum est sauciata altera capitis parte alteram conuelli: sed cùm saepissime id contingat, caussam ita scrutari placet. Conuellitur sepe opposita pars non autem percussa, quia quod ab aegra in sanam expressum aut diffusum est pus, exitum non habet ibique stabulatur & inflammationem concipit, inde conuulsio; quae autem in sauciata parte restagnat sanies, per vulnus & ossis sectionem liberum habet exitum; à quo membranae affectio vitari potest. Et hoc voluit fortasse Hippocrates, dum in puellae historia dixit sinistras partes conuulsionem expertas, quoniam in dextris potius erat pertusio. Potest alia conuulsionis huius à nobis ratio assignari, eaque probabilis. Vulnerata pars non conuellitur sed opposita, quoniam extincta est planeque exoluta illius facultas & temperies, quę actionum omnium caussa est insigniter laesa. Itaque stimulata non excitatur, nec vllum ciet motum. Est autem penè emortua pars à suppuratione & praegrandi inflammatione, quod his verbis expressit Hippocrates libro περὶ τῶν ἐν κεφωλοθρωμάτων, καὶ τὸ φλεγμαῖνον ἐκτέθνηκεν ἐκ, αὐτοῦ καὶ γλισχρώδες γίνεται, Opposita autem pars quia sensu pollet acriore, statim contrahitur, & in sui sympathiam eiusdem partis neruos omnes trahit; vnde conuulsio κατ ισιν. Hanc meam coniecturam confirmat Hippocratis locus citatus. Dum enim in oppositam partem cadit conuulsio, desperata sunt omnia; pustulae, inquit, assurgunt in lingua, & ipse saucius cum delirio vitam finit. Cur sauciata aut obstructa dextra capitis parte resoluitur opposita.","prev":{"citation":"Historia anatomica 538.4-7","label":"538.4 to 538.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/538.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/538.4"},"next":{"citation":"Historia anatomica 539-2","label":"QVAESTIO VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/539-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/539-2"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}