{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 54.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 54.1-4","ref":"54.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/54.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/54.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/54.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Forma similarium partium apud Medicos Formalis cautemperies, quia est πρῶτον δεκτικὸν, primaque vis, cum qua & per quam forma sa. agit & patitur quaecumque agit pars similaris, vt similaris; siccitas ergo & frigidiCur siccum os. tas ossis formam exprimunt. Siccum est os, ob humidi & pinguis exhaustum, Cur frigidum quem fecit intensior calor; frigidum vero euasit vanescente per humidi defectum calido. Primarias has qualitates comitantur aut subsequuntur secundariae, duriQuomodo duties, grauitas, candor. Durum est os, non concretione, vt glacies, igne enim dissoluerum. vi. retur, non tensione, vt tympanum, sed siccitate, vt lignum. Graue est, tum quia terCur graue. reum, tum quia aër & aqua in eo sunt valdè densata. Album, quia spermaticum. Materialis osMateria ossium seminis est crassamentum, crassior quippe & terrea eius pars: Arisium causa sestoteles vocat σπερματικὸν περίττωμα, seminale excrementum. Licet enim viminis crassamentum. deatur semen homogeneum, habet tamen partes alias aliis crassiores; est in eo quid pingue, quid glutinosum. Ex glutinosa, quia tensionis est capax, nerui, membranae & vincula efformantur: ex pinguiore, ossa. Hoc indicauit diuinus senex: Oκου δè inquit) τοῦ λιπαροῦ πλέον ἡ τοῦ κολλώδεος, ὀστέα ἐγένετο. idest, vbi pinguis plus Efficiens causa quam glutinosi extitit, ossa formata sunt. Efficiens ossis causa vis est formatrix, quae idovis formatrix lum & idaea generantis quibusdam dicitur; haec calido vtitur tanquam architecto, calido vtens, & spiritu tanquam opifice & pictore. His ordinationem, secretionem, concretionem, densationem, rarefactionem tribuit Philosophus. Calidum ergo pingue absorbet, siccantque: vnde durities soliditasque. Hanc ossium generationem primus agnouit Hippocrates. τὰ ὀστέα, inquit, σκληρήνεται ὑπὸ τῆς θέρμης πηγνυμενα, id est, ossa à calore densata indurescunt & resiccantur. Calidum porrò illud licet sit moderatum (nam benè temperata est caloris natiui substantia) quia tamen in densiore materia diu moratur, vires easdem obtinet, quas intensissimum, vt vrere videatur; propterea ossium generationem per exustionem fieri voluit Hippocrates. Finalis oßium Finalis ossium causa, quam vsum appellare solet Galenus, postrema definitionis causa triplex. particula eleganter exprimitur. Est enim primarius hic & communissimus ossium Stabilimen vsus, vt toti corpori stabilimen, rectitudinem & figuram exhibeant. Stabilimen, praestant. quia sunt velut propugnacula aduersus omnes impetus, & robur corpori sustinendo praestant, haud secus atque bases & columnae aedibus subiectae.","prev":{"citation":"Historia anatomica 53","label":"FINIS LIBRI PRIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/53"},"next":{"citation":"Historia anatomica 54.5-7","label":"54.5 to 54.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/54.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/54.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}