{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 545","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 545","ref":"545","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/545","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/545","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/545.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Respondeo, animam non perpetuò operari, etiamsi organum habeat, quia Solutis. impeditur saepe organum calore natiuo intus retracto, vt per somnum. Praeterea non suppetunt perpetuo animales spiritus, propterea non sunt continuae animales functiones, sed per somnum feriantur: & haec fola finalis est somni apud Medicos caussa. Quintò, obiicit aniQuinta. malem spiritum, si admittatur, non posse ad extremos pedes descendere, quia igneae & aëreae naturae est. Huic argumento iam satisfactum est, spiritus motu proprio omnes sursum & Solutis. extra ferri; dum verò ab anima diriguntur, in omnem partem demandari; sic brachium ab elementari forma saepe deprimitur, graue enim est; attollitur ab anima, & natiuus noster calor quoquouersum expanditur. Sextò, si plures sint spiritus, putat misceri & confundi sexta. hos, & ita à confusis permistisque spiritibus actiones non fieri. Sed demus confundi spiritus, Selutis. quod verum non est, an propterea peculiarem quisque actionem non edet? cur vitalis vitae munia non exequetur, animalis sensum & motum non suppeditabit? Non sunt contrarij hi spiritus, vt ex permistione vires retundant suas. Septimò, dilatationem pupillae per spiriSeptima. tum arteriarum fieri vult, talis autem vitalis est, non animalis. Nos per arterias fieri non posse Solutio. momentò pupillae dilatationem clauso alterutro oculo existimamus; quia non coeunt vtriusque oculi arteriae, vt optici nerui, sed multùm inter se distant; at non potest momentò vitalis spiritus cum arterioso sanguine ab vno in alterum locum per distantissima vasa remeare. Neque verò animalis illius spiritus influxus est necessarius, sola requiritur qualitas radiorum Octaua. instar, nihil enim corporeum in instanti mouetur; at pro voluntatis imperio obsequuntur cerebro musculi & tam citò quàm lubet extremum pedis articulum mouemus. Respondemus Solutio. spiritum animae organum illius iussis statim parere, & in neruis semper contineri qui alioinfluente reparetur, vnde fit vt ante priorum exhaustum nouus quidam continenter suppetat, quod ita eleganti versu cecinit Lucretius. Ergo animus cùm sese ita commouet vt velit ire Inque gredi, fert extemplò quae in corpore toto Per membra atque artus animai dissita vis est: Et facile est factu, quoniam coniuncta tenetur.","prev":{"citation":"Historia anatomica 544.5-6","label":"544.5 to 544.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/544.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/544.5"},"next":{"citation":"Historia anatomica 545-2","label":"QVAESTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/545-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/545-2"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}