{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 549-2","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 549-2","ref":"549-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/549-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/549-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/549-2.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":439,"text":"QVAESTIO X. An sentiat cerebrum. E cerebri sensu non ignobilis est controuersia. Sentire cerebrum auctoriCerebrum sentitate, experientia & ratione demonstrari potest. Hippocrates libro περὶ re. Auctoritas τῶν ἐν κεφάλῃ τρωμώτων, sentire cerebrum voluit. ὁ γὰρ ἐγκέHippoc. φαλος τὰ χιστά τε καὶ μάλιστα κατὰ τὸ βρέγμα αἰσθάνεται, τῶν κακῶν τῶν γενομένων, ἔν τε τῇ σαραὶ καὶ τῷ ὀστέῳ. hoc est, cerebrum & citissimè & maximè iuxta sinciput sentit mala, quae & in carne & in osse fiunt. Galenus libro De plenitudine, Cerebrum, in Galeni auctoritas. quit, & spinalis medulla inter ea censentur, quae sensum obtinent. Quod si in phrenitide dolor non sentiatur, id sit quia mens aegrotat. Libro De organo odoratus, cerebro manifeExperientia. stum tribuit sensum. Experientia & sensu id confirmatur. Narrat Galenus eodem libro cap. 4. historiam cuiusdam, cui cum nigellam tenuissimè tritam veterique oleo permistam ore & naribus excipiendam iussisset, grauem in cerebro morsum persensisse testatur. Quod euidenti, inquit, argumento fuit nigellae modicum ad cerebri ventriculos peruenisse, quod aut membranae tenui aut fortasse ipsi cerebro inhaerens, dolorem excitarit. Ratione tamen Rationes. id suaderi potest. Cerebrum sensus omnis fons est & origo: ipsum ergo sentire debet, propter Ratio I. quod caetera omnia sentiunt: namque axioma est logicum, Propter quod vnumquodSecunda. que est tale, & illud magis tale. Praeterea, nisi sentiat cerebrum, non poterit ad noxij expul sionem insurgere; quomodo enim in sternutamento & epilepsia concutietur, ad exclusionem Contraria humoris aut vaporis vellicantis, nisi eius appulsum persentiat? Contraria opinio cere pinio. brum non sentire, auctoritate, experientia & ratione aequè contendit. Aristoteles 3. De historia anim. cap. 17. & 2. De part. animal. cap. 7. cerebrum & medullam sensi tactus Cerebrum non non sentire scribit. Galenus cap. 8. libr. I. De caussis sympt. Cerebrum, inquit, non vt sensentire. tiat, sed vt sensuum instrumentis vim sentiendi praestet, à natura institutum est. Tertio De Auctoritates Experientia. caus. sympt. Cerebrum organum non sentiens appellat. Experientia, qua nihil certius, huius rei fidem facit: vulneratum enim cerebrum nihil sentit, quamuis acuto specillo eius subRationes. stantiam premas, aut de eadem aliquid detrahas, quod ego saepius obseruaui. Postremò Prima. tionibus id demonstratur. Organum omne ex Philosophi doctrina debet esse ἀποιον, id est, omnis alienę qualitatis expers, sic in crystallino color nullus, in auribus nullus sonus, in lingua sapor nullus, & cutis qualitatum, quae tactum feriunt, aestimatrix, temperiem moderatam obtinuit. Cerebrum sensus communis est sedes, & de omni sensis diiudicat: ergo sensus omnis expers esse debet. Praeterea non debet cerebrum sentire, quia in supremo Secundae. situm, cum exhalationes inferiorum partium cucurbitulae instar trahat sorbeatque, assiduis earum haustibus afficeretur, & doleret perpetuò. Postremò viscerum ferè omnium, Tertia. vt hepatis, lienis, pulmonum, substantia insensilis est: quare & cerebri. Huic sententiae poSaliuntur rationes primae opinionis. Quomodo cerebrum navisentiat. Fernelij noua opinio relicitur. Primus Fernelij error. Secundus. Auctoritas Galeni. Cerebrum nec","prev":{"citation":"Historia anatomica 549","label":"QVAESTIO IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/549","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/549"},"next":{"citation":"Historia anatomica 550.1-3","label":"550.1 to 550.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/550.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/550.1"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}