{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 55.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 55.1-4","ref":"55.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/55.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/55.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/55.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Haec ergo prima staPrima oßium tuatur ossium diuisio à duritie. Ossium alia sunt durissima, vt quae lapidosa dicundifferentia à duritie. tur, & dentes; alia mollia πρός τι, vt Ethmoidea & Epiphyses, alia dura simpliciter, vt caetera omnia. A magnitudine, ossium alia sunt magna, alia parua, alia medioSecunda à macria. Magna definiunt quidam, quae & ampliter concaua, & medullosa sunt. Ego gnitudine. magnitudinis naturam ad solam quantitatem refero, non ad copiosiorem & parciorem medullam. Sic ischij & scapularum ossa nec caua sunt, nec medullosa, quae tamen magna esse nemo inficiabitur. Quantitas autem quia dimensionum est, dimensio vero triplex statuitur, longitudo, latitudo, altitudo, triplex à magnitudine ossium diuisio peri potest: Alia enim sunt longa, vt femoris os, alia breuia, vt extremorum digitorum; Alia lata, seu ampla, vt scapularum & ilium ossa, alia anTertia à figugusta, alia crassa, alia tenuia. A figura multiplex sumitur differentia: quaedam enim ra. sunt plana, quaedam rotunda, quaedam trilatera, alia quadrilatera; sunt quae scaphae, cubi, malleoli, incudis, stapedis similitudinem referunt. Ad figuram referre soleo, cum politioribus medicis, meatus & cauitates, laeuitatem, asperitatem. Ossium ergo Quarta à cauitate solida, alia statuantur solida, alia non solida, alia lęuia, alia aspera. Solidi nomen more vulgi non solida. accipio pro eo quod opponitur cauo. Quae ossa solida sunt, aut omnino apparent solida, nec vllas aut saltem vix sensiles habent cauernulas, vt ossicula auricularum & nasi: aut foris quidem videntur solida, sed intus effracta multis foraminibus, spongiae instar, sunt peruia: σήραγίας vocat Galenus, vt vertebrarum corpora. Solidis opponuntur caua, quae sensilem & conspicuam cauitatem habent, κοιλίαν καὶ κοιλότητα id est, ventrem appellat Galenus; in his μυελὸν, id est, medullam propriè dictam, contineri volumus, in illis χυμὸν tantum, id est, succum. A situ duplex peri potest differentia, quia situs nomine & sedem & connexum inQuinta à situ. telligo; si sedem spectes, alia erunt superiora, alia inferiora, alia antica, alia postica, &c. Si connexum cum aliis partibus, alia per musculos, alia per vincula, alia per carSexta à motu. tilagines cum vicinis partibus connectuntur. A motu quaedam mouentur, vt quę per diarthrosin articulantur, quaedam sunt immobilia, vt quae per synarthrosin connectuntur. A sensu quaedam sentiunt, vt dentes: reliqua omnia sensu carent. Septima à sensu.","prev":{"citation":"Historia anatomica 54.5-7","label":"54.5 to 54.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/54.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/54.5"},"next":{"citation":"Historia anatomica 55.5-8","label":"55.5 to 55.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/55.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/55.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}