{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 55.5-8","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 55.5-8","ref":"55.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/55.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/55.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/55.5.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Addamus & eam ossium differentiam, quae à generationis ordine peti solet: alia Octaua à geperfecta gignuntur, vt aurium ossicula & costae: hae quidem quia thoracis cauitanerationis ordine. tem efformare debent: illa fortasse quia durissima & siccissima esse debent, vt melius resonent: alia imperfecta à primo ortu apparent, vt capitis ossa & alia quamplurima. Ossium partes singulę, & multorum nominum explicatio, quorum in peculiari oßium historia frequens fit mentio. CAP. IIII. N ossibus duo spectanda sunt, partes ossium & eorundem cauitates seu sedes. Pars ossis triplex est, vel enim pars est ossis praecipua, vel pars ossi adnata, vel pars ossis protuberans. Pars praecipua vnicum & peculiare nomen non obtinet, sed ossis totius donatur nomine: pars ossi adnata propriè epiphysis: pars vero extra superficiem planam extuberans, priuato nomine, apophysis appellatur. Pars praecipua, primarium est os à natura constructum: haec, caeterarum velut basis, mediam sedem occupare solet, ideoque omnium est durissima: debuit enim in ossium generatione, vt in structura vniuersi, quod durum terreumque est in centro locari. Huic praecipuae parti saepe alia adnascitur, quae Graecis ἐπίφυσις dicitur, Latinis appendix, additamentum, annexus, applantatio. Quasi enim natura sui oblita, os breuius fecerit, id Epiphysi perficit & auget: sic breuioribus columnis & trabibus lapides lignaque addere solent artifices. Hippocrates saepe epiphysin appellat περόνην, vt libro de locis in homine, iuxta cubitum ait, δυο περόναι, id est, duae appendices, supra ex osse haerent. & alibi παρὰ δὲ τὸ ὀστέον πρόναι δύο παρηκουσιν. i. iuxta os autem appendices duae prodeunt. Est ergo Epiphysis os per se, toti ossi per symphysin annexu, non autem ossis cum osse vnitio, ita enim à symphysi non distingueretur. Esse os per se id indicat, quod circunscriptionem habeat propriam & in recens natis ac iunioribus facile etiam citra coctionem, aut putredinem separetur: imo saepe obseruatum est in puerulis ab ictu aut casu luxari & à suis ossibus auelli. Annectitur autem ossi praecipuo per eam συμφύσεως speciem, quae fit sine medio, quia ossis primarij extrema, mediis molliora esse solent. Epiphyseon autem substantia rara est laxaque. At mollia ex Aristotele alieno termino facile continentur & cedunt.","prev":{"citation":"Historia anatomica 55.1-4","label":"55.1 to 55.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/55.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/55.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 55.9-12","label":"55.9 to 55.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/55.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/55.9"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}