{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 554-3","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 554-3","ref":"554-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/554-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/554-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/554-3.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"QVAESTIO XIIII. E praestantia ventriculorum cerebri dissentientes quidam Galeni loci conciliandi sunt. Certißimum est inter cerebri partes principatum ventriculis deferendum esse, non quòd peculiares sint facultatum principum sedes; sed quòd in illis animalium spirituum fiat generatio. Id docet Galenus cap. 3. libri 7. De placitis Hippoc. & Plat. Si cerebrum, inquit, quomodocunque incidas, non prius sensum & motum amittet animat, quam ad aliquem ventriculorum vulnus penetrauerit. Sed cum ventriculi quatuor sint, quis eorum nobilißimus sit quaeritur. Superiores sinus ignobiliores esse docet Galenus 8. De vsu partium, cap. 10. 7. De placitis, & comment. ad Aphor. 18. sect. 7. exemplo adolescentis in Smyrna Ioniae, qui accepto vulnere in altero superiorum ventriculorum, superstes tandem euasit. De tertio & quarto non sibi constare videtur Galenus, nam capite 5. libri 3. De locis affect. primatum defert posteriori. Spiritus animalis (inquit) in cerebri ventriculis, maximenque in postremo continetur, quamuis non contemnendus sit medius, perinde quasi non sit nobilissimus: multis enim rationibus adducimur, vt hunc amplectamur, duos verò anteriores deseramus. Cap. 3. libri 7. De placitis Hippoc. & Plat. postremi quidem ventriculi vulneratio maximè omnium animal laedit, secundo loco medij, minima ex anterioribus vtrique noxa contrahitur. Hoc idem quod sectiones collisiones quoque faciunt. His omnibus fauet ratio: ignobiliores enim perpetuò ventres apparent, qui amplitudine constant maiore. Quartus sinus omnium est minimus & angustißimus, spiritumque animalem sincerum, defaecatum & omnino expurgatum continet: reliqui duo spiritum praeparant tantùm. Ergo quartus omnium est nobilißimus. Contrarium tamen videtur sentire Galenus; nam 3. De locis affect. cap. 7. & 4. De locis cap. 2. tertium videtur praetulisse.","prev":{"citation":"Historia anatomica 554-2","label":"QVAESTIO XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/554-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/554-2"},"next":{"citation":"Historia anatomica 555","label":"QVAESTIO XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/555","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/555"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}