{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 558","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 558","ref":"558","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/558","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/558","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/558.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":446,"text":"Visus quomodo ad intellectus naturam accedat. Visus libertas. 3. Visionis certitudo. Visionis obiectum nobilissimum. Oculi mirabilis structura. Oculi Sole praestantiores Oculi animi omnes affectus exprimunt. ticularis praestantia, lux scilicet qualitatum omnium diuinissima, & actionis certitudo. Primum plures rerum differentias nobis commonstrat visus; quia ferè omnia corpora colorata sunt, aut saltem sub oculorum conspectum cadunt, non autem tanguntur, nec sonum edunt omnia. Visus praeter obiectum proprium, communia habet quamplurima, figuram, magnitudinem, numerum, motum, statum, situm, distantiam; vnde ad disciplinarum inuentionem aptissimus dicitur. Iam verò actionis modus reliquorum sensuum actioni antecellit. Fit enim in instanti visio, sine motu locali & ad distantissima interualla; vnde ad intellectus naturam accedit proximè. Intellectus rerum idaeas ab omni materiae contagione liberas complectitur: visus species tantùm incorporeas, quas Barbari intentionales vocant, recipit: intellectus eodem tempore duo contraria comprehendit verumque à falso discernit; visus eodem instanti album nigrumque diiudicat, & dum percipit vnum contrariorum, non impeditur à perfecta cognitione alterius. Intellectus βούλησιν habet liberamque & cogi nesciam vim mentis; visus in actione sua speciem quandam prae se fert libertatis, quod reliquis sensibus denegauit Natura; aures enim perpetuò sunt patulae, vt & nares: at oculi palpebras habent, quibus si velit animal possit non videre. Accedit tertiò ad visionis praestantiam illius ἀκρίβεια & certitudo. Plus valet (vt vulgò dici solet) oculatus testis quàm auriti decem; & Thales tantum inter oculos & aures interesse putabat, quantum inter verum & falsum. Postremò visus dignitatem indicat obiectum αὐγῶδες, lux scilicet qualitatum omnium nobilissima, communissima & notissima; qua ratione factum puto, vt Theophrastus visum hominis formam dixerit, & Anaxagoras ad hoc natos esse homines affirmauerit vt viderent. De oculorum praestantia. CAP. III. T visus in actione sua mirabilis est; ita visioni dicatum organum omnem superat admirationem; tot enim particulis tanta industria fabrefactum est, vt nescio an cum Plotino & Syneęsio naturam magnam appellare ausim, quòd pusillo corpusculo tam varij generis particulas, tunicas, musculos, humores, neruos, venas, arterias concluserit. Aegyptij Solem adorabant & Dei inuisibilis visibilem filium appellabant. Oculi duo microcosmi lumina & velut fulgentia sidera, dignitate & vsu Soli non cedunt. Sol radiis quidem suis vniuersum orbem collustrat, sed nihil inde voluptatis, nihil commodi accipit. Oculi dumvisilium omnium spectra animo repraesentant, cum eo oblectantur, & obiectorum formam, magnitudinem, distantiam percipiunt, quod nulli alij sensui concessum est. Plato oculum diuinissimam appellat partem aethereamque: Sunt (inquit) oculi participes ignis coelestis qui non vrit, sed illuminando suauiter diem inuehit mundo. Orpheus oculum naturae speculum vocat. Hesychius κελίου πύλας, Solis portas: Alexander Peripateticus fenestras animi, sunt enim oculi animi indices, vt vultus animi est imago. In oculis animus inhabitat; animo cernimus, animo audimus, νοῦς ὀρὰ καὶ νοῦς ἀκούει; per oculos veluti per fenestram ad animum vsquepenetratur, vt praeclarè dixerit quidam, Oφθαλμοὺς τῆς ψυχῆς κάτοπτρον εἶναι, Oculos animae speculum esse. Mirantur oculi, adamant, concupiscunt, amoris, irae, furoris, misericordiae, vltionis indices sunt.","prev":{"citation":"Historia anatomica 557.5-6","label":"557.5 to 557.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/557.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/557.5"},"next":{"citation":"Historia anatomica 559.1-4","label":"559.1 to 559.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/559.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/559.1"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}