{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 56","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 56","ref":"56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/56.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"Satura quidHarmonia dlid. Comphosis. Tertia articulationis species metera & ancepi. Quid symphysuSymphysis duplex. Sute medio & cum medio. Symphysis cum medis triplex. medio sedens, superiorem excipit, & ab inferiore excipitur. Hoc voluit Hipp. 3. de articul. dum vertebras sibi inuicem γεγιγγυμῶσθαι scribit, quod malè intellexit Columbus. Synarthroseos quoque tres sunt species, p ἀφὴ, id est, sutura, ἄρμονία & γόμφωσις. Sutura, compositio est consutis rebus similis: ea duplex, serrata & ad vnguem. Prior serrarum inuicem suis spiculis iunctarum formam refert, qualis in capite cernitur, πριονώδης dicitur. Posterior εἰς ὄνυχα duorum vnguium sese subeuntium figuram exprimit. Harmonia, articulatio est per simplicem lineam, rectam, obliquam aut circularem; sic maxillae superioris omnia ferè ossa iunguntur. Gomphosis est, cum os ossi claui modo infigitur, vt dentes. Hae sunt articulationis species duae, diarthrosis & synarthrosis; quibus tertiam ex eodem Galeno cap. 12. libelli de ossibus, addere lubet, quam neutram & dubiam vocat, id est, nec omnino diarthosin, nec omnino synarthrosin, sed vtriusque participem; ratione quidem obscuri motus, synarthrosin; ratione autem compositionis, id est, cauitatum & capitum, diarthrosin, Talis est costarum cum sterno & vertebris ossium carpi & tarsi articulatio. Atque ita vindicabitur à recentiorum calumniis Galenus. Haec totius articulationis & specierum eius natura est. Est altera ossium συνθεσις, quae per symphysim sit. Cum enim videret natura non satis tutam esse magnorum ossium articulationem (leui quippe de causa è suis sedibus exciderent) ea arctiùs connectere & colligare voluit. Est ergo σύμφυσις, ἔνωσις ὀστῶν φυσικὴ, id est, naturalis oßium vnio, per quam ossa, quae duo erant, continuantur & vnum fiunt, adeò vt symphyseos natura in continuitate consistat, vt articulationis in contiguitate & solo extremorum contactu. Symphysis autem duplex est, alia sine medio, alia cum medio. Quae ossa mollia sunt & fungosa, sine medio coalescunt: sic epiphyses ferè omnes, quia molles & cartilagineae, cum ossibus per symphysim vniuntur. Quae vero sicciora sunt & duriora, non nisi alicuius corporis interuentum vniri queunt. Medium illud corpus triplex est, neruus, cartilago, & caro; hinc tres symphyseos differentiae, συγχονδρωσις, συνεύρωσις & συσσωρκωσις. Exemplum synchondroseos est, in ossibus pubis & maxillę inferioris. Exemplum syneuroseos, in omni diarthosi: per neruum autem intelligo σαύδέσμον, id est, ligamentum. Exemplum syssarcoseos in osse hyoide & scapulis: per carnes autem intellige musculos, quos σάρκας appellare solet Hippocrates. Articulationis porrò & symphyseos naturam clariùs habebis expressam in controuersiis.","prev":{"citation":"Historia anatomica 55.9-2-12","label":"55.9 to 55.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/55.9-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/55.9-2"},"next":{"citation":"Historia anatomica 57.1-4","label":"57.1 to 57.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/57.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/57.1"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}