{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 560.4-6","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 560.4-6","ref":"560.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/560.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/560.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/560.4.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"Sunt in homine solo variegati oculi & diuersi coloris; cęteris verò animantibus in sua specie perpetuò similes: sic boum omnium nigri, ouium aquei, aliorum ruffi; temperamento frigido sunt & humido, atque à similibus suę naturę caussis facilè leduntur; iuuantur autem modico contrariorum vsu. Connectitur oculus per opticum neruum cerebro, vnde maxima vtriusque partis communio. Oculus est acerrimi sensus, vnde sit vt citò deprauetur; sensus enim in animalibus breuioris vitae causa est Aristoteli secundo de anima. De singulis oculi partibus; ac primùm de musculis. CAP. V. OTVM oculi corpus musculis sex, tunicis sex, tribus humoribus, duobus neruis, venis & arteriolis quamplurimis, adipeque copioso constituitur. Musculi vndiquaque oculum mira volubilitate versant, vnde à Poëta faciles appellantur, & à Graecis ἄλλοι, ἀπὸ τοῦ εἰλεῖν, à volubilitate. Ex his quatuor sunt recti, motibus rectis praefixi, & duo obliqui. Rectorum primus sursum, alter deorsum mouet, tertius ad lęuam, quartus ad dextram trahit. Horum quatuor non dissimilis est structura, nec ortus principia multum à se distant. Oriuntur enim omnes ab vno ferè & eodem principio, ab interiore scilicet & profundiore orbita, quam sphenoides portiuncula constituit; hinc in varias adnatae tunicae partes lato satis neruosoque tendine inseruntur. Habuerunt autem tendines etiam si exiles sint admodùm, ob continuitatem motus, quia oculus frequenter motus robusto eget motore. Errant ergo qui musculos oculi ab interiore membrana eánque crassa opticum ambiente, enasci putant. Hoc enim sensui omnino aduersatur. Neque verò à membrana debuerunt aut potuerunt enasci, non debuerunt, quia membrana exquisitissimi sensus neruum circumdat, itaque musculi in motibus suis neruum comprimerent & visioni obessent; non potuerunt, quia firmae non adhaererent basi. Quatuor hi si omnes simul agant intrò oculum trahunt sistuntque.","prev":{"citation":"Historia anatomica 560.1-3","label":"560.1 to 560.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/560.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/560.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 561","label":"FINIS LIBRI DECIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/561","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/561"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}