{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 568.1-3","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 568.1-3","ref":"568.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/568.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/568.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/568.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"QVAESTIO I. E visionis natura & videndi modo nobilis est controuersia, eaque philosophica potiùs, quàm medica. Quia tamen eam Galenus libris De vsu partium, & De placitis Hippocratis & Platonis, eleganter exagitat, non erit ab instituto opere alienum, pauca quaedam, eaque ex secretioribus philosophiae mysteriis eruta, hîc in apertam lucem proferre Tres sunt praecipuae de visionis modo Philosophorum sententiae Quidam enim emissione sola, alij receptione sola visionem fieri putant: sunt qui partim emissione, partim receptione fieri contendant. Prioris sectae auctores varij sunt, diuersa omnino sentientes. Volunt Optici radios ab oculis exire ad rem aspectabilem pertingentes, radiorum verò figuram statuunt πυραμοβιοη, cuius conus sit in oculis, basis in re videnda. Pythagoras visionem fieri putat per luminis emissionem ad obiectum, cuius fiat ad oculum reflexio, non secus ac pila palmaria à mani in parietem impulsa, à pariete repercussa ad manum aequali impetu reuertitur. Empedocles, Hipparchus, Niceus visionem emissione radiorum & luminis simul fieri volunt. Plato non radios, sed lumen emitti putat, idque non ad rem visam, sed vsque ad certum medij spatium. Democritus, Leucippus & Atheniensis Epicurus à rebus omnibus per corpuscula effluere imagines existimarunt. Chrysippus & vniuersa Stoicorum schola, à corde ad oculorum pupillam ferri spiritum quemdam putant, qui ad rem vsque visilem extendatur. Emitti igitur ab oculo quidpiam ad visile obiectum prima haec opinio contendit: quam his rationibus stabiliunt Platonici. Prima, venefici oculis fascinare solent, hinc illud Poëtae; Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos. 2. Basiliscus aspectu hominem inficit. 3. Menstruata mulier speculo velut tabo inficit. 4. Luporum aspectus raucos reddit homines. 5. Tiberius Caesar creditur solo aspectu attonitum reddidisse militem. 6. Antiphonti, vt narrat Aristoteles 3. Meteororum, semper imago sui ipsius ante oculos obuersabatur. 7. Cur vt acutiùs videamus, coangustamus pupillam? an non vt radij & spiritus egredientes magis vniantur? 8.","prev":{"citation":"Historia anatomica 567-3","label":"567","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/567-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/567-3"},"next":{"citation":"Historia anatomica 568.4-6","label":"568.4 to 568.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/568.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/568.4"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}