{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 569.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 569.1-4","ref":"569.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/569.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/569.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/569.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"cur manus Quinta. dextra perfectius operetur sinistra, oculus verò & aures aequaliter videant audiantque. Respondet facultates illas fieri agendo, has patiendo: at vterque sensus & vtrunque organum aequè patitur. Senes remota obiecta melius vident quàm proxima: non ratione luminis Sexta. radiorum & spirituum ab oculis exeuntium, exigui enim sunt, impuri & tenebricosi; sed quia species à distantissimo obiecto manans tenuior redditur magisque spiritalis & ad receptionem aptior. Stellae minutissimae in hyemali serenitate conspiciuntur, non aestiua, quia hyeme Septima. earum stellarum species in aëre crassiori receptae terminantur & multiplicantur; aestate verò ob aëris raritatem terminatiuè (vt vocabulis vtar scholasticis) recipi non queunt, nec Opinio Galeni. multiplicari. Galenus lib. 7. De placitis, & Io. De vsu partium, vt Platonicos cum Peripateticis conciliet, visionem partim emittendo, partim recipiendo fieri vult. Ego sanè GaleOpinio nostra, visionem fieri no faueo tanquam praeceptori. Non ille quidem meo eget patrocinio, per se satis magnus: sed receptione. quemadmodum solitus erat in ore habere, Vincat vtilitas; ita nos, Vincat veritas. Malo igitur cum Aristotele (quem alteram naturam, sed eloquentissimam appellare possum) sentire, visionem sola receptione fieri, nihilque ab oculo ad rem visilem emitti, quod visioni inseruiat, id est, nec radium nec lumen, nec spiritus. Huius opinionis veritas his rationibus Ratio prima. stabilienda. Visionis organum aqueum est, aquae autem proprium est recipere. Aqueum esse Aequeum est ita demonstratur. Debet visionis organum esse diaphanum, vt sit inter obiectum, medium visionis organum & cur& organum, inter agens & patiens quaedam analogia: at pellucidorum corporum alia sunt rara, alia densa; rara, species quidem suscipiunt facilè, sed non retinent, sic aer specierum est plenus, sed effluunt statim, nec in eo videntur, ob raritatem; quinimò nec in vitro, nec in speculo imagines cernere licet, nisi plumbo aut densiore aliquo corpore retineantur. Vt ergo visilium species in oculo retineantur diaphano & denso corpore opus est. Tale autem est aqua, nam ignis & aer diaphana sunt & rara.","prev":{"citation":"Historia anatomica 568.4-6","label":"568.4 to 568.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/568.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/568.4"},"next":{"citation":"Historia anatomica 569.5-8","label":"569.5 to 569.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/569.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/569.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}