{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 570.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 570.1-4","ref":"570.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/570.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/570.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/570.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"Ex his cuilibet planum & apertum sit visionem non emissione, sed sola receptione perfici. Huius autem receptionis natura obscurissima est, & multis difficultatum inuolucris implicita. Quae vt omnibus innotescat, quatuor inquirenda sunt: primùm quid recipiatur: secundò vbi, id est, in qua oculi parte fiat receptio: tertio, quando; postremò, quomodo. Quod ad primum spectat, Democritus & Leucippus recipi corpora existimarunt: Epicurus obiecti visilis radios: Alexander imaginem rei non tanquam in subiecto, sed velut in speculo. Nos cum Aristotele species tantum recipi existimamus. Haec autem speciei qualitas est incorporea, immaterialis, indiuidua, intentionalem dicunt Philosophi, quae in medio & organo producitur ac multiplicatur per simplicem emanationem vt è Sole prodit lumen, ex corpore vmbra. Species haec non videtur, sed est id quo videmus, solum obiectum cernitur. Jtaque videtur similis esse oculus speculo rerum obiectarum imagines in se recipienti; recipit namque speculum species omnes nihil emittendo, in hoc tamen differt oculus à speculo; quòd in speculo nulla est animae vis, quę receptam speciem ad aliud transmittat tanquam ad iudicem. Verùm quaeret hîc fortasse quispiam, si species quae recipitur immaterialis est, quomodo afficit visum disgregando aut congregando spiritus: Respondeo, non à specie oculum affici, sed à colore, quatenus magis aut minus est luminosus. Luminosa enim omnia dissipant, quia aerei & lucidissimi spiritus nostri in lucem sibi consocialem abeunt. Sic alba, quia plurimum habent luminis, dissipant; nigra cogunt, quia spiritui aduersantur. Sic aduentantibus tenebris reuocatur calor foris intrò, & vt docet Galenus commentar. ad Aphoris. 15. sect. 1. hyeme ideò somni sunt longissimi, quia noctes longissimae. A lucidis ergo & albis laeditur visio, & plerumque contingit caecitas; quoniam allecti similitudine quadam visiles spiritus, tanto impetu erumpunt, vt ex violenta irruptione crystallini, humoris substantiam, aut ragoidem, aut aliud quidpiam disrumpi, vel alterari oporteat. Obiicies rursum, si speciei receptio immaterialis est, cur oculus videndo fatigatur, cur melius non vident exerti & prominentes oculi, melius enim recipiunt. Respondeo, fatigari oculum non impressione specierum, sed ex vi & conatu quem facultas adhibet ad operandum, ad firmandum oculum & ad continendos spiritus. Exerti autem oculi minus vident, quia dissipantur animales spiritus, qui ad videndum sunt necessarij, vt cum externo lumine coniuncti, species ad interiorem sensum transmittant.","prev":{"citation":"Historia anatomica 570","label":"QVAESTIO I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/570","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/570"},"next":{"citation":"Historia anatomica 570.5-8","label":"570.5 to 570.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/570.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/570.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}