{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 570.5-8","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 570.5-8","ref":"570.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/570.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/570.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/570.5.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Secundum caput erat de loco receptionis, in qua scilicet parte specierum fiat receptio. Hîc opere pretium est videre dissentientes Medicos & Philosophos. Sunt qui in cerebri substantia recipi velint species, quia ex Galeni doctrina sensus omnis à cerebro. Aristoteles in pupilla, (per pupillam autem crystallinum intelligit Philosophus.) Galenus nunc in crystallino, nunc in tunica aracnoide, quam leuiorem & tersiorem esse vult omni speculo. Auicenna in opticorum coitu species recipi vult, & ideò obiectum vnicum apparere scribit; quia in eo coitu vniuntur visilium species. Nos in crystallino recipi species existimamus, quia princeps est & primarium visionis organum, in oculi centro positum, substantia, figurae qualitatibus à reliquis particulis differens. Si tamen eos omnes conciliare velis, dic, receptionem in crystallino fieri, refractionem in tunicis, perfectionem in coitu opticorum, perceptionem in cerebro. De tempore receptionis, quod tertium erat inquirendum, consentiunt omnes simul, fieri visionem cum specierum perceptione: percipitur autem in instanti species; nam caelum confertim videtur, quia lux educens visiles species, ipsa sese diffundit, easque simul per aerem transuectas in eius extremam superficiem, à qua palpebra contingitur, statuit, aperta palpebra species pupillae offertur, eique coniungitur minimo temporis momento. Postremò visionis modus eiusmodi est. Fit visio receptione sensilium specierum, non corporum. Hae species licet materiae conditionem redoleant, non tamen materialiter & tanquam corpora, sed velut vestigia corporum ab obiecto aspectabili ad pupillam per aerem medium lineis rectis ad angulum acutum productae feruntur. Plura de visionis modo lege apud Alexandrum & Simonem Simonium Medicum & Philosophum eximium, comment. in lib. Aristotelis De sensu & sensili. An aliquid intra oculum videri possit; &, an per propriam speciem aut alienam: vbi de suffusionis & visorum natura quędam explicantur.","prev":{"citation":"Historia anatomica 570.1-4","label":"570.1 to 570.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/570.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/570.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 571.1-4","label":"571.1 to 571.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/571.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/571.1"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}