{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 572-3","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 572-3","ref":"572-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/572-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/572-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/572-3.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":396,"text":"QVAESTIO III. E oculorum natura certant Platonici & Peripatetici. Plato in Timaeo, quia visionem putat fieri luminis emissione; oculum vult esse naturae igneae. Sunt, inquit, oculi participes ignis illius, qui non vrit, sed illuminando suauiter diem inuehit mundo. Est autem apud Platonicos ignis triplex, lucens & vrens, lucens non vrens, vrens non lucens. Platonis sententiam sequutus videtur Galenus Io. De vsu partium, & 7. De placitis Hippocratis & Platonis: Oculum enim organum appellat lucidum, & solarem animalis particulam. Platonicorum rationes sunt eiusmodi: Quorundam animalium oculi noctu coruscant vt noctuarum, & felium. Quibusdam ira flagrantibus ardent oculi. Quinetiam dum torquetur oculus, ignis & fulgoris speciem prodit & in tenebris fricatus oculus micat. Scribit Aristoteles Antiphonti propriam effigiem perpetuò obuersari solitam. De Tiberio Caesare multa narrat Plinius II. naturalis historiae. Galenus 7. De placit. Hip. & Plat. memorat accidisse cuidam per multas noctes ante caecitatis infelicitatem, vt copiosum lumen ab oculis exeuntem viderit. Praeterea igneos esse oculos haec demonstrant, quia agiles sunt & mobiles valde, mobilitas autem à calore. Pellucidi sunt, figurae pyramidalis, maxime spiritales: quia in instanti operantur. Adde, quòd nobilißimo sensorio nobilißimum debeatur elementum, eiusmodi autem est ignis. Quinetiam tales sunt sensus, quales sunt res ipsis subiectae: at color igneae est naturae; definit enim Plato colorem flammam à singulis corporibus manantem. Postremò nunquam rigent oculi, ut caeterae partes: ignei ergo sunt. Aristoteles contrà & Peripatetici omnes oculum aqueum esse contendunt: legite quae contra Platonicos scripsit idem Aristoteles libro De sensu & sensili. Nos postremę huic sententiae assentimur potius. Hoc voluit diuinus Hippocrat. libello De locis in homine, ἡ δὲ ὄψις (inquit) τῷ ἀπὸ τοῦ ἐγκεφάλου ὑγροῦ γρέφεται: id est, visus à cerebri humido alitur. Hoc ipsum sensit Democritus, vt refert Aristot. libro De sensu. Hoc denique conuincit anatome, & tota oculi compositio. Nam princeps oculi pars, quae primò visionem edit, tota est glacialis, eadem vitreo humori immergitur, & anteriore parte humorem habet aqueum propugnaculi instar. Quod si laedatur, aut vulneretur oculus, quicquid ab eo effluit aqueum est. Sunt qui Aristotelem Platoni ita conciliare student, vt dicant in oculo duo spectari quae visionem edant, spiritum visilem lucidissimum, à cerebro per neruos opticos influentem, & crystallinum humorem: ratione spiritus ac luminis interni, nec non obiecti luminosi igneum esse oculum volunt: aqueum verò ratione crystallini. Verùm admittenda non videtur talis distinctio: ita enim sensorium omne igneum esset, quia habent omnia sensuum organa suos spiritus animales eiusdem naturae, tenuitatis & fulgoris. Non enim animalis spiritus variae sunt species alij ad visum, alij ad auditum sint destinati.","prev":{"citation":"Historia anatomica 572-2","label":"QVAESTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/572-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/572-2"},"next":{"citation":"Historia anatomica 573","label":"QVAESTIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/573","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/573"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}