{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 579.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 579.1-4","ref":"579.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/579.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/579.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/579.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"itaque optici, & ita in medio permiscentur itinere, vt alterum ab altero nulla arte secernere Ratio I. queas. Haec coitus ratio est: nunc finalem eius caussam scrutari placet, id est, cur coire debuerunt optici. Primùm coire oportuit opticos ad robur, vt scilicet eo amplexu nihil paterentur in longo viae tractu. Erant enim omnium mollissimi, & longum iter perreptantes flaccesserent, rectaque ad vtranque pupillam non ferrentur, nisi in medio progressu vnirentur. Sic solet natura quae molliora sunt & infirmiora mediis quasi internodiis stabilire, vt in rectis abdominis musculis apparet. Secundò, coire oportuit opticos, vt eandem planitiem & superSecunda. ficiem in pupilla obseruarent; nisi enim alicubi coirent, secederent aliquando ab vna planitie: ita delusi oculi obiectum simplex duplum iudicarent. Debent namque, vt iam exposuimus ex Galeni doctrina capite 13. libri 10. De vsu partium, visoriorum conorum axes in vno eodemque plano collocari, ne obiectum, quod vnicum & simplex est, duplex appareat. Galenus cap. 14. libri Io. De vsu partium, tertiam huius coitus caussam agnoscit, vt visilium Tertia. formae & spectra vnirentur: licet enim per duo ferantur organa species, simplices tamen, non duplices apparent. Hoc voluit etiam Aristoteles sectione 3. 1. Problematum, vbi quaerit cur oculi simul & semel moueantur. Quia, inquit, vnicum habent principium motus coitum scilicet opticorum. Idem sentit Auicenna. Ego tamen hanc coitus caussam non valde probo: nam scribit Vesalius se in iuuene quodam obseruasse opticos neruos nulla parte coeuntes, qui toto vitae tempore de visionis deprauatione nunquam fuerat conquestus. Scribit Aristoteles secundo De anima, & 4. Metaphys. sensus circa obiecta propria nunquam decipi. Quid ergo hac coniunctione est opus? Adde, quod si ex eo neruorum coitu id assequimur, vt vtriusque oculi species & formae vniantur, cur, quae multa simul conspiciuntur, vnum non apparent? Quinetiam licèt geminae sint nares & aures, obiectum tamen multiplex non apparet. Non ergo quia coeunt optici, obiectum simplex apparet, sed quia oculorum pupillae in eodem sunt plano, & in rem visilem eodem momento feruntur. Quartò, coire opticos voluerunt Quarta. quidam, vt commodè per foramen è caluaria prociderent, & ad oculos rectà ferri possent.","prev":{"citation":"Historia anatomica 578-3","label":"QVAESTIO VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/578-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/578-3"},"next":{"citation":"Historia anatomica 579.5-7","label":"579.5 to 579.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/579.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/579.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}