{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 583-2","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 583-2","ref":"583-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/583-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/583-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/583-2.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"CONTROVERSIAE ANATOMICAE. De audiendi modo. QVAEST. IX. E audiendi modo variae sunt Philosophorum sententiae. Alcmaeoni deò nos audire existimauit, quia aures intus sunt vacuae; vacua autem omnia resonant. Diogenes aerem in cerebro contineri voluit, eumque percuti vocibus; & iam diuini Hippocratis temporibus iactationem habuerat haec opinio. Ita enim libello περὶ ἀρχῶν in eos inuehitur. Καὶ εἰσί τινες δὲ ἕλεξαν φύσιν ξυγγράφοντες, ὅτι ὁ ἐγκέφαλος ἐστὶν ὁ ἡχέων, τοῦτο δὲ οὐκ ὧν γένηται, αὐτός τε γὰρ ὁ ἐ γκέφαλος ὑγρός ἐστιν. hoc est, Sunt quidam qui de natura scribentes cerebrum sonum edere prodiderunt. Hoc autem fieri non potest: nam cerebrum ipsum humidum est, & nullum humidum resonat. Plato auditum fieri aeris interni pulsatione scripsit. Nos mißis lubricarum opinionum fluctibus, audiendi modum, & totam auditus naturam breui & facili oratione aperiemus. Cùm enim veteribus Philosophis & Medicis, Aristoteli dico & Galeno, incognitum fuerit audiendi organum, tot particulis tam affabrè concinnatum, non possumus perfectam auditus naturam ex eorum scriptis intelligere. Haec igitur quomodo se habeat, paucis aperiam. Tria ad sensum requiri docet Aristoteles 2. De anima, & libro De sensu & sensili, obiectum, medium & instrumentum. Obiectum auditus est sonus, vt aspectus color. De soni natura plura hoc loco disserere non institui, sunt enim ex Physicorum principiis illa ipsa repetenda. Hoc tantùm obiter annotare placet sonum qualitatem esse ortam ex aeris fractione, quae fit collisis corporibus duris solidisque: mollia namque facilè cedunt, & vi impellentis non resistunt. Medium au ditus est aer externus: de aqua dubitauit Aristoteles, an vox in ea exaudiatur. Pisces tamen optime audire nouit qui mugilum nocturnae interfuit piscationi. Instrumentum auditus auris est non externa, sed interna, quatuor cauitatibus constans, multisque particulis veteribus incognitis. Sic itaque fit auditus. Percussus à duris solidisque corporibus aer externus & soni Dddd ij Fenestella diae. Tuberculum. Canaliculus ab aure ad palatum. Tertia canitas","prev":{"citation":"Historia anatomica 583","label":"CAPVT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/583","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/583"},"next":{"citation":"Historia anatomica 584","label":"CONTROVERSIAE ANATOMICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/584","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/584"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}