{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 587","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 587","ref":"587","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/587","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/587","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/587.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":447,"text":"Cartilaginosa nasi pars ἀκρορίνιον vocatur. Cartilagines nasi quinque sunt, duae elatiores nasi ossibus aCartilagines. speris adnatae, & tres infimae; quarum duae laterales tubuli forma praeditae, & inter respirandum mobiles, πτερύγια Graecis dicuntur ὑπῆναι, Latinis alae aut pinnę: media verò septi modo vtranque discludens διάφραγμα nuncupatur, interseptum, interfinium, discrimen narium, quod duplex est, interius propriè septum dicitur, & prominentius ac labris vicinius, carnosum, κίονα vocant, columnam. Foramina autem duo seu fenestrę ποροὶ, ῥίνες ῥώθωνες, θαλάμαι, id est, cauernae, Aristoteli ὀχετεύματα spiritus vel muccoris vehicula appellantur. Haenarium pinnae voluntario motu mouentur, idque perexiguorum muMusculi. sculorum opera, ex quibus duo dilatant, à fronte acuto carnosoque exorti principio; duo constringuntur labiorum musculis continui; vnde sit, vt quoties per nares aliquid trahimus, superius labium constringere cogamur. Venas habet Venae, arteriae, nerui. nasus à iugularibus, quales inter duas pinnas interdum secare solemus: arterias accipit à catotidibus; neruos à tertia coniugatione. Totum hoc nasi corpus ossibus constans & cartilaginibus, duabus cingitur membranis, exteriore altera, altera interiore. Exterior cutis est adipe denudata, ne in immensam molem ac Cutis nassine adipe. cresceret nasus, quod turpe & indecorum foret. Interior crassa est, tum Vt auembrana patulae sint perpetuò nares, ne caro increscens eas angustet; tum vt lubricae interna. sint in mucosae illuuiei delapsu. Nasi summitas ob rotunditatem σφαιρίον dicitur globulus orbiculus. Pili verò qui in naribus nascuntur à Festo vibrissae vocati sunt, quòd cùm euelluntur, vi caput vibratur. Nasi interni descriptio. CAP. V. ASVS internus verum odoratus organum, duabus constat parNasi interni descriptio. tibus, osse ethmoide & processibus mammarum ritu protubeEthmoidis rantibus. Os ethmoides in media frontis basi situm ad summam ßis descriptio nasi radicem fertur, narium totam ferè cauitatem opplens. Partes habet naturae dissimiles, quae varia sortiuntur nomina. Prima interior est, multis foraminibus cribri instar peruia, propriè cribrosa dici debet: altera extra caluariae basim in narium cauitate contenta rara est & fungosa, spongiosam nominant. Tertia tenuis est, solida, leuis, planam vocat Fallopius. Cribrosa pars foramina habet multa, eamque exigua & obliqua. Cribrosa pars. Exigua, ne durum aliquod corpus crassumque extrinsecus feratur ad cerebrum; obliqua, ne impurus aer repentè irruens, rectà cerebri ventriculos subeat. Horum Ethmoidis foraminum vsus, alius est primarius, alius secundarius. Primarius duplex, alter ad foraminum aeris inspirationem; alter vt odorum species cum aere in cerebrum ferri possint. vsus. Secundarius vsus est expurgatio cerebri. Licet enim per infundibulum tanquam Hippocratis manicam in bibulam illam glandulam transcoletur pituita, si tamen aliquando superiores cerebri sinus muccosa illuuie affluant, stillat Spongiosa pars per tubercula mammarum papillis simillima in ossa cribriformia & nares. Alethmoidis. tera ossis pars rara est, laxa, fungosa, spongiae aut pumicis instar, vnde spongiosa dicitur; opplet vtrinque narium cauitatem. In ea verissimile est inspiratum cum odoribus aerem alterari, vt in auris cochlea & labyrintho aer praeparatur Mammillarium processuum vsus. Aristoteles nasum externum statuit princeps odoratus organi","prev":{"citation":"Historia anatomica 586","label":"HISTORIA ANATOMICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/586","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/586"},"next":{"citation":"Historia anatomica 588","label":"HISTORIA ANATOMICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/588","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/588"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}